Papal logo
Pontificate
Urbanus II.
Issuer: Urbanus II
Type of issuer: papa
Addressee Gomez episcopus
Place of issuing: Piacenza
Date: 1095 mart. 14
Initium: Claruisse plurimas quondam in Hispania
Scriptum/Datum line: Dat. Placentiae p. m. Iohannis S.R.E. diac. card. pridie id. mart., ind. 3, a. d. inc. 1095, pont. autem d. Urbani II pp. a. 8.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  5549 
Jaffé¹ no.: 4155
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 17 (Ib. Pont. I 28).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   28 n. 17
Regest-P: Urbanus II Gomizoni Burgensi episcopo eiusque successoribus etc.: confirmat, quia Auca (Oca) civitas episcopalis quondam defecerat, Burgim civitatem, ubi Hildefonsus (VI) rex episcopalem ecclesiam sumptibus suis aedificaverat, vicariam Aucae institutam esse; mandat, ut parrochiarum divisiones, quae inter Burgensem et Oxomensem ecclesias coram sedis apostolicae legato Richardo, cardinali presbytero et Massiliensi abbate, in synodo apud monasterium de Fusellis (Burgos, Episc. n. *14) constitutae sint, vim perpetuam obtineant; statuit, ut tam Valeranicense (Berlangas) quam cetera monasteria seu villae, quae Burgensi ecclesiae collatae noscantur, in possessione eiusdem episcopi Burgensis eiusque successorum permaneant.
Comment: Haec approbatio ab apostolica sede ex post impetrata est. Tam translatio antiquae sedis Aucensis in civitatem Burgensem quam divisio inter Burgensem et Oxomensem episcopatus eo tempore iam diu peractae erant (scil. a. cr. 1074-1081 et a. 1088). De re ipsoque privilegio cf. Sandoval Historia f. 45 (reimpr. I 144); Flórez España Sagrada XXVI 217; Fabre/Duchesne Liber censuum I 218 adn. 3; Serrano Obispado de Burgos I 350sq.; Santifaller Saggio I 450; Engels Papsttum p. 48sq.; Gambra Gutiérrez Exención p. 208-210; Las Edades del Hombre II 130. Privilegium in concilio Placentino vel paucis diebus post impetratum est, quo magna multitudo clericorum quam laicorum diversis ex partibus, scilicet Italiae, Galliae, Germaniae atque Hispaniae confluxerat. Gomizonem ergo episcopum Burgensem huic concilio affuisse veri simile est; probari quidem non potest (cf. et Flórez España Sagrada XXVI 226; Kehr Navarra p. 30 adn. 3; Serrano Obispado de Burgos I 350; Gresser Synoden p. 296). Monogramma notarius sacri palatii Lanfrancus confecit, cf. Krafft Bene Valete p. 38 adn. 48. Formae exteriores et status conservationis ipsius privilegii accuratissime a. 1596 mai. 29 a notario Petro de Tolossa textum transsumente (B vol. 51 f. 594) descripta sunt. Bulla plumbea nunc deficiens ad minus usque ad a. 1777 exstitit, ut annotatio "bula plomada" in L f. 32 probat. Restat fragmentum serici. Additamentum (Berger 2013): De concilio cf. Robert Somerville Pope Urban II’s Council of Piacenza. March 1-7, 1095 (Oxford 2011).
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 31 f. 10). Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (tres copiae): a) vol. 48 f. 42 (copia saec. XVII-XVIII); b) vol. 60 f. 591 (copia saec. XVII); c) vol. 51 f. 594 (ex numeratione recentiore f. 694) (copia saec. XVIII cuiusdam transsumpti, quod baccalaureus Petrus de Tolossa notarius a. 1596 mai. 29 scripsit; transsumptum non iam exstat); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 57 n. 51; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 189 (exc. ex C); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios ..., a. 1777) f. 32 n. 104 (exc.); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 512-530 (Extracto de lo presentado por parte del Cardenal en el pleito de la Iurisdicion en Roma, saec. XVIII) f. 513'; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 531-554 (Extracto del proceso que estava en el concejo sobre el concilio Tridentino y Iurisdicion entre el Fiscal y el Cardenal de Burgos de la una parte y el Dean y Cavildo de esta santa Iglesia de la altra. A. de 1558, saec. XVIII) f. 547; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 7 (Extracto General de los Papeles del Archivo, 24 vol., a. 1777) vol. VI f. 121 (registratum ex Orig.); vol. XIII f. 129 (registratum ex C).
Type of charter: feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Flórez España Sagrada XXVI 463 n. 9 = Loperráez Corvalán Descripción III 551 suppl. n. 1, = Migne PL 151 col. 407 n. 135. Serrano Obispado de Burgos III 92 n. 41. Garrido Garrido Documentación I 113 n. 56.
Regest: Fita Sobre un texto p. 373. Mansilla Documentación Catedral p. 146 n. 2. Mansilla Catálogo p. 33 n. 53. CAHCB Sección Volúmenes I 42 n. 56. CAHCB Sección Libros I 2 n. 6.

Bilder:
05549_10950314_Claruisse_plurimas_quondam_PH_GOE.jpg Photographie Original