Papal logo
Pontificate
Urbanus II.
Criterion: †
Issuer: Urbanus II
Type of issuer: papa
Addressee Garsia episcopus
Place of issuing: Roma
Date: 1095 mai. 4
Initium: Non incertum est Hispaniarum ecclesias
Scriptum/Datum line: Dat. Romae 4 non. mai. p. m. Iohannis S.R.E. diac. card., ind. 3, a. d. inc. 1095, pont. autem d. Urbani II pp. a. 8.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. †18 (Ib. Pont. I 29).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   29 n. †18
Regest-P: Urbanus II Garsiae Burgensi episcopo eiusque successoribus etc.: circumscribit terminis expressis parrochiam Burgensem, sicut eam constat fuisse sub iure episcoporum Simeonis, Munionis atque Gomizonis praedecessorum eius; confirmat videlicet partes aquilonias ("incipientes ab illis populationibus, que sunt in Pirineis montibus [i. e. Montes Cantábricos], donec perveniatur ad mare Oceanum, et totas Asturias usque ad fluvium Deva"), terminos occidentales ("inter Mutave [Mudá] et Rotundum [Redondos] usque ad Pennam Perforatam [Peña Perforada] sequente ibi fluvio, qui dicitur Pisorga [Pisuerga], donec labitur in rivo Aslanze [Arlanza]"), terminos meridianos inter Burgensem et Oximensem ecclesias, quomodo in concilio de Fusellis a Ricardo cardinali S.R.E. divisi sunt (Burgos, Episc. N. *14), nec non terminos inter Burgensem et Nagarensem (Nájera) ecclesias olim notos.
Comment: Privilegium nec anno nec loco in eo adhibitis conscriptum esse potest. Urbanus II a. 1095 mense maio non Romae, sed Mediolani vel in eius viciniis moratus est (cf. JL. I p. 679; Martínez Díez Iglesias p. 47). Praeterea a. 1095 non Garsia, qui in inscriptione chartae appellatur, verum adhuc Gomizo episcopatu Burgensi fungebatur. Garsia non ante a. 1097 cathedram Burgensem ascendit. Serrano Obispado de Burgos III 106 adn. 1 ex his incongruentiis deduxit chartam non originalem sed copiam alteratam saec. XII esse, cuius scriptor datationem mendose transtulerit (econtra iam Engels Papsttum p. 246sq.). Ex bulla, quae chartae olim appensa erat (cf. adnotationem "bula plomada" in L f. 31’), eam non copiam, immo spurium ad exemplar duorum privilegiorum Urbani II (Burgos, Episc. n. 17, ex quo 'sanctio', et Burgos, Episc. n. 27, ex quo 'arenga' sumptae videntur) a. 1099 aut paulo post confectum esse censemus. Notandum insuper est eschatocollum ac contextum una manu conscripta esse. Praeterea nec manus cancellarii Iohannis Gaetani (quoad datationem) nec manus Urbani II (quoad 'devisam' rotae) inibi occurrunt. Engels Papsttum p. 246-250 ac idem Hispania p. 211sq. infert Garsiam episcopum Burgensem id privilegium a. 1099 una cum Burgos, Episc. n. 27 ab Urbano II impetravisse atque deinde Iohanne cancellario consciente datationem falsam supponi fecisse, quae rationes nobis non persuadent. Insuper Engels Papsttum p. 249sq. in eo assentiri non possumus, quod privilegia et hoc et illud a. 1095 mart. 14 Placentiae exhibitum (Burgos, Episc. n. 17) ab eodem scriptore confecta sint. De spurio cf. novissime Dahlhaus Rota oder Unterschrift p. 303 (U IV). Procul dubio causa huius documenti fabricandi ex lite orta est, quae inter Garsiam episcopum Burgensem et Martinum episcopum Ovetensem (Oviedo) a. cr. 1099 de terminis episcopatuum eorum - praesertim de Asturiis de Sancta Iuliana - vertebatur. Martinus Ovetensis episcopus a. 1099 april. 4 ab Urbano II privilegium impetravit, quo omnia, quae Ovetensis ecclesia per quadraginta seu triginta annos possederat, confirmata sunt (cf. Ib. Pont. Oviedo, Episc.). Considerandum ergo est, nonne falsarius - privilegio Ovetensis ecclesiae cognito - spurium consulte anteriore tempore, videlicet a. 1095, exhibitum simulaverit. De re cf. Flórez España Sagrada XXVI 228-230; Risco España Sagrada XXXVIII 97-99; Serrano Obispado de Burgos I 361sq.; Engels Papsttum p. 245-251; Martínez Díez Iglesia p. 53sq. et infra Burgos, Episc. n. 28. 32. De limitibus occidentalibus episcopatus Burgensis cf. Mansilla Iglesia p. 127. Bulla plumbea, de qua solum fragmentum serici restat, etiam saec. XVII/XVIII pendebat, quod ex adnotationibus in Sal. Leg. C (carp. 9 n. 2) et L (f. 31’) intellegi potest. Additamentum (Berger 2013): De concilio Placentino cf. praesertim Robert Somerville Pope Urban II's Council of Piacenza. March 1-7, 1095 (Oxford 2011).
Descent
Way of tradition: Original; Fälschung
Descent: Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 48 f. 2). Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 60 f. 591') (copia saec. XVII); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 58' n. 53c; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 147 (ex A), f. 189' (exc. ex C); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios ..., a. 1777) f. 31' n. 99 (exc.); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 7 (Extracto General de los Papeles del Archivo, 24 vol., a. 1777) vol. XII f. 373' (registratum ex A); Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1639 (= Col. Salazar y Castro Legajo B, copia saec. XVII) carp. 4 n. 6; Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1640 (= Col. Salazar y Castro Legajo C, copia saec. XVII) carp. 9 n. 2 (cum initio Non ignotum est; sign. anterior: Col. Velázquez VI s. n., I n. 6; cf. Vargas-Zúñiga Índice IL n. 77432. 78014).
Type of charter: feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Fita Bulas inéditas de Urbano II p. 547 n. 1 ad a. 1097. Serrano Obispado de Burgos III 105 n. 49 ad a. 1099. Garrido Garrido Documentación I 115 n. 57.
Regest: Mansilla Documentación Catedral p. 146 n. 3. Mansilla Catálogo p. 33 n. 54. CAHCB Sección Volúmenes I 42 n. 57.

Bilder:
05563e_10950504_Non_incertum_est_PH_GOE.jpg Photographie Original