|
|
| |
| Criterion: |
† |
| Issuer: |
Urbanus II
|
| Type of issuer: |
papa |
| Place of issuing: |
Saint-Gilles-du-Gard
|
| Date: |
1096 iul. 15 |
| Initium: |
Postquam apud Neumausum (!) praesidentibus nobis |
| Scriptum/Datum line: |
Dat. apud vallem Flavianam in monasterio s. Aegidii id. iul., ind. 4, a. d. inc. 1097, pont. autem d. Urbani pp. II a. 9, p. m. Iohannis S.R.E. diac. card. |
| Editor: |
Berger |
|
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. †20a (Ib. Pont. I 32). |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
32 n. †20a
|
| Regest-P: |
Urbanus II
: litteris mandat ea, quae sibi et quibusdam episcopis concilio Nemausi celebrato (1096 iul. 7-12) de iure suffraganeo Burgensis ecclesiae, de quo controversia inter Bernardum
Toletanum archiepiscopum et (Gomizonem) Burgensem episcopum orta esset (cf. Burgos, Episc. n. *19), decernenda visa sunt; ex sua et fratrum sibi adstantium discretione [et quia ecclesiae illius Gomico episcopus ab utrisque archiepiscopis (i. e. Toletano et Tarraconensi) obedientiam ab eo requirentibus vehementius gravabatur] , ibi praeceptum est, ut Burgensis deinceps episcopus manu tantum Romani pontificis [ordinaretur] et ab apostolica sede consecraretur [*]; [ unde] ab utriusque (et Toletanae et Tarraconensis) metropolis oboedientia et subiectione absolveretur; deinde vero Burgensem episcopum conquestum esse archiepiscopum Toletanum prima definitione (Ricardi) Massiliensis abbatis apostolicae sedis vice in illis partibus fungentis (Burgos, Episc. n. *14) neglecta quandam partem parrochiae Burgensis usurpavisse, nominatim vero villam, quae Fenicularis (Hinojar del Rey) dicitur, Valeranicense monasterium (Berlangas) et cellam s. Mariae de Ravenaria (Rabanera del Pinar); de his, quod Burgensis seu Aucensis ecclesiae proprietas essent, archiepiscopum Toletanum consensisse et episcopum Burgensem de dictis possessionibus in praesentia Romani pontificis revestivisse; rogatu Romani pontificis et consentiente episcopo constitutum esse, ut Toletano archiepiscopo [ eadem monasteria et villam] usque ad tres annos [*] tenere liceret; de alia parte parrochiae, quamBurgensis episcopus sibi subtractam reclamaverat, archiepiscopum Toletanum eam sibi ab ipso (i. e. Burgensi) sponte refutatam esse asseruisse, cum autemBurgensis episcopus se in eo coactum esse responderit; statutum denique esse hanc causam, "sicut erat, sic esse", donec archiepiscopus refutationem per idoneos testes in audientia apostolica comprobare posset.
|
| Comment: |
Versio privilegii exemptionis interpolata vel correpta ut videtur ad supponendum robur stabile et perenne. Illa, quae in textu originali modo ad tempus et sub certis condicionibus sive in favorem archiepiscopi Toletani statuta erant (cf. Burgos, Episc. n. 20), in hac versione deleta aut commutata sunt. Indicamus locos corruptos signis [] et signo *, ubi verba originalis omittuntur. Textus adhuc ineditus in chartulario ecclesiae Burgensis saec. XIII immediate post illum, quo tenor privilegii exemptionis recte praebetur (C f. 57’ n. 53), inscriptus est. Nota, quod textus exemptionis, quo cardinalis Mendoza saec. XVI in causa iurisdictionis ecclesiae Burgensis usus est (I1, I2, I3, K), apographum versionis interpolatae est. Transsumptum (B), quod saec. XVI cr. med. Iohannes de Rueda clericus Burgensis notarius apostolicus et "in archivo Romanae curiae descriptus et matriculatus" fecit, ex quodam libro ut legitur a. 1296 manu Iohannis Gundisalvi de Ravanal clerici Legionensis et notarii apostolici subscripto et signato extractum est.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Kopial; Fälschung |
| Descent: |
Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 48 f. 40) (transsumpt. saec. XVI [= B]); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 58 n. 53b; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 512-530 (Extracto de lo presentado por parte del Cardenal en el pleito de la Iurisdicion en Roma, saec. XVIII [= I1]) f. 514; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 531-554 (Extracto del proceso que estava en el concejo sobre el concilio Tridentino y Iurisdicion entre el Fiscal y el Cardenal de Burgos de la una parte y el Dean y Cavildo de esta santa Iglesia de la altra. A. de. 1558, saec. XVIII [= I2]) f. 547'; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 555-573 (Copia de las scripturas que el Illustrisimo Señor cardenal de Mendoza intimo al cabildo sobre la Iurisdiction de la Yglesia y lo que cerca de ello mando, saec. XVIII [= I3]) f. 555'; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 32 f. 442-461 (Copia de las escrituras que el Illustrisimo Cardenal Mendoza intimó a este Cavildo y lo que en vista se mandó por este año 1555, saec. XVIII [= K]) f. 442'.
|
|
|