Papal logo
Pontificate
Urbanus II.
Issuer: Urbanus II
Type of issuer: papa
Place of issuing: Roma, San Pietro
Date: 1099 mai. 3
Initium: De parte illa parrochiae vestrae
Scriptum/Datum line: Dat. Romae apud b. Petrum p. m. Iohannis S.R.E. diac. card. 5 non. mai., ind. 7, inc. d. a. 1099, pont. autem d. Urbani II pp. 12, aera 1137.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 26 (Ib. Pont. I 34); Toledo, Archiepisc.; Osma, Episc.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   34 n. 26
Regest-P: Urbanus II clero et populo Burgensi: significat se Bernardo Toletano archiepiscopo praecepisse, ut infra tres annos episcopum apud Oximam (Osma) ordinari procuret, eidemque partem dioeceseos Burgensis parrochiae Oximensi contiguam concessisse, de qua contra Gomizonem quondam Burgensem episcopum successoremque eius Garsiam apud apostolicam sedem litigaverit, usque ad hunc terminum in sua possessione retinere, ea videlicet condicione, ut post trium illorum annorum spatium praefata pars in possessionem ecclesiae Burgensis ad integrum revertatur, sicut in divisione facta apud monasterium s. Mariae de Fusellis (Husillos) (Burgos, Episc. n. *14) nec non in privilegio Placentiae dato (Burgos, Episc. n. 17) contineatur; significat denique se Garsiam Burgensem episcopum de dicta dioeceseos parte per anulum investivisse (Burgos, Episc. n. *25).
Comment: Minime dubitamus, quin controversia "illius partis dioecesis" inter alia de monasterio Valeranicensi (Berlangas), cella s. Mariae de Ravenaria (Rabanera del Pinar) nec non villa Fenicularis (Hinojar del Rey) agitata sit, de quibus iam Gomizo, praedecessor Garsiae episcopi, cum Toletano archiepiscopo litigaverat. Proprietatem monasterii Valeranicensis Urbanus II a. 1095 episcopo Burgensi confirmaverat (Burgos, Episc. n. 17), sicut in his litteris commemoratur. Mirum vero est, ut in eis mentio chartae exemptionis a. 1096 exhibitae, qua Urbanus II archiepiscopo Toletano varias possessiones ecclesiae Burgensis usque ad tres annos retinendas concessit (Burgos, Episc. n. 20), non habeatur. Forsitan spatio trium annorum elapso concessio a. 1099 renovanda fuerit. Primus episcopus Oxomensis, Petrus, a. 1101 institutus esse videtur, cf. Rubio Sadia Orígenes p. 327. De re cf. Flórez España Sagrada XXVI 215. 233sq.; Loperráez Corvalán Descripción I 75sq.; Serrano Obispado de Burgos I 363 praesertimque Engels Papsttum p. 247sq. Notandum est litteras olim bullatas (cf. adn. 'con sello de plomo' in L f. 1 n. 3 [a. 1777]), quibus adhuc fragmentum serici adhaeret, datatione magna et aera Hispanica addita expeditas esse, sicut et in litteris die sequenti datis (Burgos, Episc. n. 27) occurrit. Exsistunt aliae litterae Urbani II datatione magna exhibitae, e. g. eae, quae a. 1099 ian. 10 episcopo Aeduensi (Autun) directae sunt (Archives départementales 21 [Côte d’Or] G 2469-1, ed. Pflugk-Harttung Acta inedita I n. 74; JL. 5780). Usum aerae Hispanicae in documentis pontificiis omnino insolitum non indicium corruptionis censemus, sed ad instantiam illorum adhibitum fuisse, in quorum favore litterae confectae sunt. De quaestionibus diplomaticis cf. et Engels Papsttum p. 247sq.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 36 f. 33). Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII) f. 59 n. 53e; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios ..., a. 1777) f. 1 n. 3 (exc.); Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1639 (= Col. Salazar y Castro Legajo B, copia saec. XVII) carp. 4 n. 92; Madrid Biblioteca de la Real Academia de la Historia, sign. 9/1640 (= Col. Salazar y Castro Legajo C, copia saec. XVII) carp. 9 n. 8. 14 (excc.; sign. anterior: Col. Velázquez VI s. n., I n. 11. 17; cf. Vargas-Zúñiga Índice IL n. 77517. 78020. 78026).
Type of charter: litterae
Bibliography
Edition: Fita Bulas inéditas de Urbano II p. 551 n. 3. Serrano Obispado de Burgos III 104 n. 48. Garrido Garrido Documentación I 128 n. 65.
Regest: Mansilla Documentación Catedral p. 147 n. 5. Mansilla Catálogo p. 35 n. 62. CAHCB Sección Volúmenes I 44 n. 65.