Papal logo
Pontificate
Gregorius II
Issuer: Gregorius II
Type of issuer: papa
Addressee Leo III imperator
Date: (cr. 729)
Initium: Τὰ γράμματα τῆς; Litteras vestrae a
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3737
Jaffé² no.: JE  2180 
Jaffé¹ no.: 1672
Regest: Leonem III imperatorem ( Constantinopolitanum) graviter increpat, quod, cum de praeceptis patrum servandis per epistolas saepius promisisset, novissimis litteris ( J³ *3727) imaginum cultum vocaverit idololatriam ad easque evertendas sese converterit; et quod neglecto Germano patriarcha Constantinopolitano "improbum illum Ephesium Apsimari filium" audiverit. "Scis", inquit "sanctae ecclesiae dogmata non imperatorum esse, sed pontificum; idcirco ecclesiis praepositi sunt pontifices a reipublicae negotiis abstinentes et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant et, quae sibi commissa sunt, capessant". De universali concilio congregando ei non assentitur. Occidentalium animi illa simulacrorum eversione quantopere percussi sint, depingit. "Testis est Deus", inquit "quascumque misisti ad nos epistolas, auribus cordibusque regum Occidentis obtulimus pacem illorum tibi ac benevolentiam conciliantes. Idcirco etiam laurata tua receperunt, ut reges a regibus honore affici convenit (καθὼς πρέπει βασιλεῦσι τιμᾷν)"; compertis vero ineptiis illis, "proiecta laurata tua conculcarunt et faciem tuam conciderunt, ac delectu habito Longobardi et Sarmatae ceterique, qui ad septemtrionem habitant, miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim Ravennam occuparunt, et eiectis magistratibus tuis proprios constituere magistratus, et vicinas nobis sedes regias ipsamque Romam sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis". Imperatori missum iri, qui ipsum Constantinopolim deportent, minanti ita respondet: "Non est nobis necesse, tecum in certamen descendere; ad quattuor et viginti stadia secedet in regionem Campaniae Romanus pontifex, tum tu vade ventos persequere!". Haec narrat: "Nuper ab interiore Occidente preces illius, quem Septetum appellant accepimus, qui vultum expetit nostrum, ut ad impertiendum ei sanctum baptisma illuc proficiscamur"
Keywords: Bilderstreit Primat Hierarchie Kaiser Konzil Konflikt griechisch Region: Byzanz
Comment: Michels Echtheit spurium esse censet contra Caspar Papst Gregor II. 29–31, cf. Faggiotto Sulla discussa autenticità et Conte Regesto 46–80. Fidem probat Grotz Beobachtungen, qui insuper enumerationem indictionum interpolatam esse censet (cf. etiam Grotz Weitere Beobachtungen). Haec epistola et alia ( J³ †3691), in synodo VII Nicaena a. 787 relectae sunt. De tempore earum varias viri docti sententias protulerunt, quas indicat Hefele/Leclercq Hist. III 672 nec non Chifar Konzil von Nikaia 109–116). Sed cum Germanus patriarcha iam a sacerdotio depositus sit, ab anno cr. 729 discedere non licet. Quam autem ipse Gregorius in initio epistolae dicit, indictio XIV cum cetera temporis ratione coniungi non potest. Laud. et in Lib. Pont. ( Duchesne I 409) et in Hadriani I ep. (J³ 4495). Cf. etiam J³ 3740 et Dölger Müller I/1, 148 n. 280g.
Bibliography
Edition (Jaffé): Migne PL 89, 511; Gouillard Aux origines de l'iconoclasme 277.