|
|
| |
| Issuer: |
Urbanus II
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Garsia episcopus |
| Place of issuing: |
Roma
|
| Date: |
1099 mai. 4 |
| Initium: |
Non incertum est Hispanorum ecclesias |
| Scriptum/Datum line: |
Dat. Romae p. m. Iohannis S.R.E. diac. card. 4 non. mai., ind. 7, inc. d. a. 1099, pont. autem d. Urbani II pp. 12, aera 1137. |
| Editor: |
Berger |
|
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 27 (Ib. Pont. I 35). |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
35 n. 27
|
| Regest-P: |
Urbanus II
Garsiae
Burgensi episcopo eiusque successoribus etc.: confirmat terminos Burgensis parrochiae ita in perpetuum manere, sicut tempore Gomiçonis episcopi distincti sint, cuius nimirum tempore apostolica sedes Burgensem ecclesiam nulli metropoli subiacentem in proprium ius assumpserit; praecepit, ut regionum principes tam de laboribus propriis quam de villis potestatis suae decimas retinere non debeant, sed omnes in potestatem Burgensis episcopi referantur. Eodem modo statuit de parrochiis, quae a monasteriis possidentur, "his exceptis (i. e. monasteriis), quae iam Romanis praemunita sunt privilegiis, donec inter vos (i. e. episcopum Burgensem) et eorum abbates causa haec apostolicae sedis iuditio decidatur".
|
| Comment: |
De signis chronologicis et aera Hispanica in eis abnormiter contra usum cancellariae addita cf. Burgos, Episc. n. 26 adn. Ius exemptionis his litteris confirmatum est - tertio videlicet anno, postquam Urbanus II a. 1096 ecclesiam Burgensem exemerat et, ut commemoremus, archiepiscopo Toletano quasdam possessiones ecclesiae Burgensis ad spatium trium annorum tenendas concesserat, cf. Burgos, Episc. n. 20. De re cf. Flórez España Sagrada XXVI 218. 233; Loperráez Corvalán Descripción I 75; Serrano Obispado de Burgos I 362sq.; Rivera Recio Iglesia I 150; Becker Urban II. t. I 241 cum adn. 904; Engels Papsttum p. 247sq.; Martínez Díez Iglesia p. 48sq. Cum in his litteris causa laudetur, quae inter episcopum Burgensem et quaedam monasteria apostolicis privilegiis praemunita de parrochiis vel decimis ex eis solvendis versa est (cf. etiam ea, quae anno sequenti in concilio Palentino [Burgos, Episc. n. 31] acta sunt,), opinari fortasse licet saec. XI ex. non solum abbatem Oniensem (cf. Oña n. 5), sed etiam abbates aliorum monasteriorum regni Castellae sedem apostolicam adiisse et privilegia suis monasteriis impetravisse. Sed quoniam hucusque et monasteria et tempus ignoramus, aliqua deperdita de hac re in regestis nostris non occurrent.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Kopial |
| Descent: |
Copiae et excerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 60 f. 592) (copia saec. XVII); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 58' n. 53d; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 189' (exc. ex C); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Índice n. 18 (Compendio de los privilegios …, a. 1777) f. 32 n. 100 (exc.).
|
| Type of charter: |
Einfaches Privileg |
|
|
Bibliography
|
|