|
|
| |
| Issuer: |
Zacharias
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Bonifatius archiepiscopus |
| Place of issuing: |
(
Roma) |
| Date: |
751 nov. 4 |
| Initium: |
Benedictus Deus pater |
| Scriptum/Datum line: |
II non. nov. imp. aug. Constantino a. XXXII, post cons. eius a. XI, ind. V |
| Editor: |
Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.: digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
3996 |
| Jaffé² no.: |
JE
2291
|
| Jaffé¹ no.: |
1757 |
| Regest: |
Bonifatium archiepiscopum , qui "propter principalem et humanum favorem gentis Francorum" in eorum conciliis a seductorum quorundam episcoporum et pseudopresbyterorum communione non abstinuerit, pro purgato habet. De episcopis Francorum et de palliis, quae fieri velit, facturum se esse pollicetur. Ad quaestiones per
Lullum sibi allatas respondet: 1) de graculis, corniculis, ciconiis, fibris, leporibus, equis silvaticis non edendis; 2) de igne
Paschali, candelis, oleo, christallis; 3) de hominibus et equis regio morbo affectis; 4) monacham monachae lavare pedes licere; 5) de "benedictionibus, quas faciunt
Galli", damnandis; 6) minorem annis triginta inter sacerdotes esse non licere, at si opus fuerit, maiorem viginti quinque annis licere; 7) de
Milone, ne ecclesiis fraudem ferat, adhortando; 8) de lardo "priusquam super fumo siccetur aut igne coquatur" non edendo; "si vero libet" inquit, "ut incoctum manducetur, post
Paschali festivitate (sic!) erit manducandum"; 9) de episcopo quodam condemnato; 10) presbyteri et diaconi quo tempore ordinandi sint; 11) de censu ecclesiarum; 12) de presbyteris, qui crimina ante ordinationem commissa celaverint, removendis; 13) intolerabilibus paganorum inimicitiis se subtrahere debere
Bonifatium; 14) de episcopis excommunicatis; 15) "de Sclavis christianorum terram inhabitantibus" oportere censum accipi; "si enim" inquit "sine tributo sederint, ipsam quandoque propriam sibi vindicabunt terram, si vero tributum dederint, norunt dominatorem ipsam habere terram"; 16) de figura crucis manu imitanda. |
| Keywords: |
Pallium
Bischöfe
Aberglaube
Mönche
Zehnt
Ordination
Disziplin
Mission
Region: Italia
|
| Comment: |
Inserta in Othloh Vita Bonifatii II c. 13 (
MGH
SS rer. Germ. 57, 195). |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Pontificia vol.: |
Germ. Pont. IV
35 n. 88
|
|
|
Bibliography
|
|