Papal logo
Pontificate
Hadrianus I
Issuer: Hadrianus I
Type of issuer: papa
Addressee Carolus I imperator
Date: (cr. 791)
Initium: Dominus ac redemptor
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4579
Jaffé² no.: JE  2483 et JE 2484 et JE 2485 
Jaffé¹ no.: 1902
Regest: Carolo regi Francorum et Langobardorum ac patricio Romanorum, spiritali compatri suo, significat missum eius Angilbertum abbatem ( s. Richarii Centulensis monasterii) et ministrum capellae "capitulare adversum synodum, quae pro sacrarum imaginum erectione in Nicaea acta est", deferentem, a sese bene receptum esse. Quam synodum permultis patrum locis allatis defendit; haec autem addit: "Nos vero adhuc pro eadem synodo nullum responsum hactenus imperatori (Constantino VI) reddidimus. Dudum quippe de dioecesi tam archiepiscoporum quam et episcoporum s. cathedralis et apostolicae Romanae ecclesiae commonentes, quaesivimus restituere eidem s. cath. et apostolicae Romanae ecclesiae, quae tunc cum patrimoniis nostris abstulerunt, et nec responsum quodlibet exinde dederunt: et in hoc ostenditur, quia ex uno capitulo ab errore reversis, ex aliis duobos in eodem permaneant errore". Imperatorem de eadem re, si rex permittat, iterum admonere vult, "ut" inquit "si noluerit ea sanctae nostrae Romanae ecclesiae restituere, haereticum eum pro huiusmodi erroris perseverantia esse decernamus".
Keywords: Karolinger König Synode Bilderstreit Region: Gallia
Comment: Olim ad a. (794), de tempore cf. MGH Epp. 5, 6 (ad cr. 791 in.) et Nagel Karl der Große 177 adn. 827 (ad 790 oct.–792 ian.). De re cf. MGH Conc. 2 Supp. 1, 1–12 et Nagel op. cit. 170–182. – De traditione cf. Kehr PUU Rom. Bibliotheken II 59.
Bibliography
Regest: Russo Regesto 44 n. 87; Hack Cod. Carol. II 944.
Edition (Jaffé): MGH Epp. 5, 5 n. 2; Tăutu Acta I 596 n. 313.

Documents:
Edition