| Pontificate |
| Gregorius VII. |
|
| |
| Issuer: |
Gregorius VII. |
| Addressee |
Iaromirus episcopus |
| Recipient |
Iohannes episcopus |
| Place of issuing: |
Roma
|
| Date: |
1074 ian. 31 |
| Initium: |
Quamquam inobedientia tua |
| Scriptum/Datum line: |
Dat. Romae 2 kal. febr., ind. 12 |
| Editor: |
Koenighaus |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé² no.: |
JL
4821
|
| Jaffé¹ no.: |
3582 |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Praha, Episc. Praha, Episc. n. 39 (Boh. Pont. 83); Bohemia, Duces ac reges n. 27 (Boh. Pont. 46); Olomouc, Episc. n. 16 (Boh. Pont. 179). |
| Pontificia vol.: |
Boh. Pont.
83 n. 39
|
| Regest-P: |
Gregorius VII
Ieromiro Bragensi episcopo
: necessitatem, qua eum urgeri in epistola eius (n. *38) conquestus sit, et impedimentum ad se veniendi removere decernens ei restituit, quae a legatis suis, Bernardo videlicet et Gregorio, praeter episcopale officium ei interdicta sint quoad decimas sc. et redditus ecclesiae suae; notificat se hoc idem fratri eius Wratizlao duci notificavisse (n. 40) admonens, ut ipse nihil ei in potestate sua denegari patiatur aut subtrahi; praecipit, ut in ramis palmarum (april. 13) apostolica adire limina non praetermittat, cognoscens fratrem eius a se esse commonitum, ut
Iohannem Moravensem episcopum
itidem Romam venire commoneat et ex parte sua ad sedem apostolicam nuntios dirigat, quibus in sua possint examinatione diffiniri dissensionum causae; interim de possessionibus Moravensis episcopatus nihil eum tangere praecipit, ne et ipse (sc. Moravensis episcopus) aliqua molestiarum excusatione praesentiam suam conspectui apostolico subtrahat; praecipit, quatenus terminum adventus sui ita mature fratri suo duci indicare curet, ut Moravensem episcopum et suos proprios legatos una cum eo ad apostolicam sedem dirigere possit.
|
| Comment: |
De re cf. Meyer von Knonau Jbb. Heinrich IV. t. 2, 356sq.; Novotný I 2, 159sq.; Hilsch Familiensinn (1991) p. 219 et Kalhous Jaromír-Gebhard (2003) p. 32.
|
|
Descent
| |
| Descent: |
Registrum Gregorii VII (Reg. Vat. 2) f. 27, lib. I n. 44.
|
|
|
Bibliography
|
|