| Pontificate |
| Coelestinus III. |
|
| |
| Issuer: |
Celestinus III
|
| Type of issuer: |
papa |
| Place of issuing: |
Laterano
|
| Date: |
1192 april. 17 |
| Initium: |
Ex conquestione venerabilis |
| Editor: |
Berger |
|
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Eccl. cath.Burgos, Eccl. cath. n. 7 (Ib. Pont. I 93); Calahorra-Nájera, Episc.; Tarazona, Episc.; Tarazona, Tudela. |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
93 n. 7
|
| Regest-P: |
Celestinus III . . episcopo
Tirasonensi (
Tarazona), . . decano
Burgensi et . . Priori
Tutellano (
Tudela): committit causam, quae inter episcopum
Calagurritanum et ecclesiam
s. Mariae de Nagera vertitur, mandans, ut priorem de
Nagera censura ecclesiastica appellatione postposita a quibusdam excessibus compescant.
Calagurritanus enim episcopus conquestus est priorem sacerdotes in parrochialibus ecclesiis instituendos ei minime praesentare, ut curam animarum ab ipso episcopo recipiant; institutos quoque nec interdictum episcopi servare nec partem decimarum seu procurationes exsolvere; priorem etiam rusticos monasterii inhibere, ne parrochialibus ecclesiis decimas reddant, sed eas sibi persolvi facere.
|
| Comment: |
Tempore litterarum
Iohannes
Tirasonensis munere episcopi,
Matthaeus
Burgensis munere decani,
Guillelmus munere
Tutellani prioris fungebantur. Episcopus
Calagurritanus iam a.
1188 mai. 17 mandatum eiusdem tenoris a
Clemente III impetraverat, qui causam tunc episcopo
Pampilonensi, sacristae ecclesiae
Pampilonensis et archidiacono
Auxitano (
Auch) commiserat (ed.
Kehr Papsturkunden Spanien II 523 n. 175). A.
1192 notarius apostolicus in litteris scribendis mandatum
Clementis III pro exemplo habens tantummodo inscriptionem mutavit, cf.
Kehr Papsturkunden Spanien II 523 n. 175 adn. Iudices delegati in hac causa a.
1193-1194 ad rem processerunt decano quidem Burgensi non adiuvante, cum valitudine corporis detineretur (cf.
Kehr Papsturkunden Spanien II 562 n. 207 et 564 n. 208).
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Original |
| Descent: |
Orig.: Calahorra Archivo de la Catedral, n. 130.
|
|
Bibliography
| |
| Edition: |
Kehr Papsturkunden Spanien II 544 n. 192 [exc.]. |
| Regest: |
Bujanda Archivo p. 437. |
|
| Bilder: |
| 16854g_11920417_Ex_conquestione_venerabilis_PH_GOE.jpg |
Photographie Original |
|
|
|
| Documents: |
| Papsturkunden_Spanien_II_Navarra (nur OCR).pdf#page=546 |
Edition |
|
|
|
|