Papal logo
Pontificate
Innocentius I
Issuer: Innocentius I
Type of issuer: papa
Addressee s. Victricius episcopus
Date: 404 febr. 15
Initium: Etsi tibi frater; Monachi ad clericatus
Scriptum/Datum line: XV kal. mart. Honorio augusto VI et Aristaeneto coss.
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Benedict Rebohl, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 665
Jaffé² no.: JK  286 
Jaffé¹ no.: 85
Regest: Victricio (al. Victorico) episcopo Rothomagensi mittit "regularum hunc librum per plebes finitimas et consacerdotes, quasi didascalicum atque monitorem, sedulo insinuandum", qui praeter alia, quae sequuntur, praecepta illa concilii, 386 ian. 6 a Siricio celebrati, leges continet hoc ordine: 1) Extra conscientiam metropolitani non ordinandus sit episcopus et nec unus episcopus episcopum ordinare praesumat; 2) ne fiat clericus, qui post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habet; 3) clericorum lites a congregatis provinciae episcopis diiudicandas esse, "nec alicui licere (sine praeiudicio tamen Romanae ecclesiae) relictis his iudicibus ad alias convolare provincias"; 4) "maiores causas ad sedem apostolicam post iudicium episcopale referendas" esse; 5) ne mulierem clericus ducat uxorem; 6) ne qui laicus duxerit viduam, clericus fiat; 7) qui in secundas transierint nuptias, eos non posse clericos fieri; 8) ne quis alienae ecclesiae clericum ordinet nec abiectum clericum alia ecclesia admittat; 9) ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant; 10) ne sacerdotes et levitae cum uxoribus suis coeant; 11) et 12) monachos, qui sint clerici facti, debere in coelibatu permanere; 13) curiales ne fiant clerici; 14) monachas velatas, quae "nupserint vel se clanculo corruperint, non esse admittendas ad poenitentiam, nisi is, cui se iunxerant, de saeculo recesserit"; 15) monachas nondum velatas violatae virginitatis poenitentia solvendas non esse.
Keywords: Konzil Gerichtsbarkeit Ämter Mönche Zölibat Buße Ehe Nonnen Region: Gallia
Comment: Decreta 1-2 et 5-6 et 8-10 ex concilio Siricii a. 386 ( J³ *609) sumpta sunt. De consulum notis cf. Rossi Inscriptiones XXXV. Transcriptio cap. 10 extat in Coll. Taurin. ( Pflugk-Harttung Acta II 403 n. 3). Laud. et in JL 6787 (cf. Somerville Scotia Pontificia 24 n. 5 adn. 5). De traditione cf. Wurm Studien und Texte 129 et Jasper Papal Letters 22-28. Cf. Vetustissimae epp. ( FChr 58/2, 373). Cf. J³ *609.
Bibliography
Regest: Seeck Regesten 306; CPL 1641.
Edition (Jaffé): Migne PL 20, 468; Pflugk-Harttung Acta II 403 n. 3.. - Can: Coll. Quesn.( Migne PL 56 , 519); Dionysii Coll. can. ( Migne PL 67, 241); Fornasari Coll. Mutinensis 330 n. 42; Coll. Vetus Gallica c. XLI 30m et c. XLVII 8a-b; Coll. Hispana n. 7 ( González); Ps. Is. ( Hinschius 529; Schon n. 158).