Papal logo
Pontificate
Leo III
Issuer: Leo III
Type of issuer: papa
Addressee Carolus I imperator
Date: (808 post apr.)
Initium: Explere verbis clementissime
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Florian Tischler, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 4854
Jaffé² no.: JE  2516 
Jaffé¹ no.: 1922
Regest: Carolo augusto de litteris consolationis plenis gratias agit. Haec vero addit: "Missi vestri, qui venerunt ad iustitiam faciendam, detulerunt secum homines plures et per singulas civitates constituerunt; quia omnia secundum quod solebat dux, qui a nobis erat constitutus, per districtionem diversarum causarum tollere et nobis more solito annue tribuere, ipsi eorum homines peregerunt. Et multam collectionem fecerunt de ipso populo. Unde ipsi duces minime possunt suffragium nobis plenissime praesentare". Eardulfum regem (Northanhumbrorum) iniuste pulsum apud eum esse gaudet; litterasque postulatas mittit Eanbaldo archiepiscopo ( Eboracensi), ut aut Romam aut aulam imperatoris adeat, rationem redditum simultatum cum Coenulpho regi (Merciorum) gestarum. Addit de Iesse episcopo ( Ambianensi), ad "missaticum per patrias deportandum", non idoneo; et de pravis archiepiscopi Ravennatis moribus, de quibus ab Helmengaudo et Hunfrido, qui dominico die ad palmas (d. 9. m. apr.) apud illum pranderint, erudiri eum posse scribit.
Keywords: Gesandtschaft Gewalt Bischöfe Region: Gallia
Comment: De Eardulfo Noviomagi m. mart. et apr. degente cf. Ann. Francorum a. 808 ( MGH SS rer. Germ. 6, 126). Cf. etiam Hack Cod. Carol. 983sq.
Bibliography
Edition (Jaffé): Cenni Mon. II 61; MGH Epp. 5, 89 n. 2; Haddan/Stubbs Councils III 562.

Documents:
Edition