|
|
| |
| Issuer: |
Lucius II
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Petrus (I) episcopus |
| Date: |
(1144 mart.-1145 febr.) |
| Initium: |
Meminisse debet tua fraternitas quod |
| Editor: |
Berger |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé² no.: |
JL
8691
|
| Jaffé¹ no.: |
6116 |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 85 (Ib. Pont I 59); Cardeña n. 14 (Ib. Pont. I 113); Mâcon, Cluny. |
| Pontificia vol.: |
Ib. Pont. I
59 n. 85
|
| Regest-P: |
Lucius (II
) (
Petro I
) episcopo Burgensi: sicut ei viva voce innuit (Burgos, Episc. n. *84), ita per scripta mandat, ut ecclesiam de Caradigna, quam eidem episcopo post restitutionem factam (Burgos, Episc. n. *82) fratribus Cluniacensibus ad religionem reformandam committi praeceperit (Burgos, Episc. n. *83), infra 40 dies monachis Cluniacensibus committat atque in prioratum concedat salva tamen sua et ecclesiae suae iustitia; si abbas (Cardinensis), qui eidem loco praefuisse dignoscitur, sub oboedientia abbatis Cluniacensis manere voluerit, illi abbati (sc. Petro Cluniacensi) iniungit, ut eum caritative pertractet; si noluerit, ei in alio loco provideatur.
|
| Comment: |
Adefonsus VII imperator Hispaniae a. 1142 iul. 29 abbati Petro Venerabili fratribusque Cluniacensibus monasterium s. Petri de Caradigna pro absolutione cuiusdam census, quem proavus suus, rex Fredinandus, ecclesiae Cluniacensi singulis annis solvendum statuerat, in prioratum concessit (Bernard/Bruel Recueil V n. 4072). Conventus autem Cardinensis huic subiectioni pertinaciter et, cum apostolicam sedem appellavisset, prospere obstitit; episcopus Burgensis donationi regali coram summo pontifice contradixisse videtur (cf. Burgos, Episc. n. 86; Cardeña n. 16). Quamvis Eugenius III controversiam in favorem Cardinensium iudicaverat, Petrus II episcopus a. cr. 1157-1163 Cluniacensibus possessionem monasterii rursum confirmavit (cf. Bernard/Bruel Recueil V n. 4195. 4196. 4213). De re cf. Berganza Antigüedades II 78-80; Russel San Pedro de Cardeña p. 67sq.; González Reino I 495sq.; Moreta Velayos Monasterio p. 195-197; Segl Königtum p. 102-110; Smith Cardeña p. 432; Martínez Díez Iglesia p. 63. Tempus litterarum ignoratur, sed Lucius II apostolicam sedem solum per undecim menses rexit.
|
|
Descent
| |
| Way of tradition: |
Kopial |
| Descent: |
Nec autographum nec apographum huius documenti invenimus. Cum textus eius in Bullario Cluniacensi tradatur, haud scimus an hae litterae in archivo Cluniacensi conservatae fuerint.
|
|
|
Bibliography
|
|