Papal logo
Pontificate
Alexander III.
Issuer: Alexander III
Type of issuer: papa
Addressee Petrus (II) episcopus
Place of issuing: Déols
Date: 1163 iul. 19
Initium: Cum ex iniuncto nobis a
Scriptum/Datum line: Dat. apud Dolense monasterium p. m. Hermanni S.R.E. subdiac. et notarii 14 kal. aug., ind. 11, inc. d. a. 1163, pont. v. d. Alexandri pp. III a. 4.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  10911 ad iul. 23 
Jaffé¹ no.: 7314
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Burgos, Episc. Burgos, Episc. n. 108 (Ib. Pont. I 68).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   68 n. 108
Regest-P: Alexander III Petro (II) Burgensi episcopo eiusque successoribus etc.: postulationibus eius annuens confirmat ecclesiam Burgensem et quascumque possessiones in praesentiarum possidet aut in futurum poterit adipisci; statuit, ut bona, quae infra certos terminos continentur - videlicet "a populationibus, quae sunt in Pirineis montibus (i. e. Montes Cantábricos), donec perveniatur ad mare Oceanum, et totis Asturiis usque ad fluvium Deba (Deva), qui descendit a supradictis montibus, et sicut discurrunt aquae ad meridianam partem inter Mutave (Mudá) et Rotundum (Redondos) usque ad Pennam Perforatam (Peña Perforada) sequente ibi fluvio, qui dicitur Pisorga (Pisuerga), donec labitur in rivo Aslanza (Arlanza)" - et alia etiam omnia ad iurisdictionem ecclesiae Burgensis pertinentia praefato episcopo eiusque successoribus perpetuo iure firma consistant; exprimit propriis vocabulis ecclesiam s. Petri de Berlangas, ecclesiam s. Mariae de Castro Suriz (Castrojeriz), ecclesiam s. Adriani in villa quae dicitur Munio (San Adrián de Muño), ecclesiam S. Quirici (San Quirce), ecclesiam s. Michaelis iuxta Agosin (Los Ausines) et alias duodequinquaginta ecclesias, quarum undecim in civitate Burgensi consistunt; confirmat insuper ius, quod habet praesul in monasteriis Burgensis episcopatus - nominatim in monasteriis Oniensi (Oña), Caradignae (Cardeña), s. Petri de Aslanz (Arlanza), s. Christophori de Evea (Ibeas de Juarros) - nec non quasdam donationes et hereditates, inter quas etiam hospitalis domus Burgensis enumeratur; denique ad exemplar praedecessoris sui Paschalis (II) (Burgos, Episc. n. 45. 46) statuit, ut Burgensis episcopus et successores eius nulli metropolitano nisi Romano pontifici subiecti sint.
Comment: Laud. apud Fita Canonización p. 108 (ad iul. 21); Serrano Obispado de Burgos II 107; Vehse Bistumsexemtionen p. 136sq.; Fleisch Sacerdotium p. 163. De enumeratione ecclesiarum parrochialium civitatis Burgensis cf. Mansilla Obispado p. 315. Bulla plumbea deest, sed fragmentum serici restat. Terminationes dioeceseos e privilegio spurio Urbani II (Burgos, Episc. n. 18) sumptae sunt. Cancellaria pontificia hoc documentum ad exemplar privilegiorum Urbani II (Burgos, Episc. n. 18) et Paschalis II (Burgos, Episc. n. 45 et/aut 46) confecisse videtur. Renovatum est a. 1182 ian. 7 a Lucio III (Burgos, Episc. n. 133).
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 18 f. 29). Copiae et exerpta: Burgos Archivo Histórico de la Catedral, Volúmenes (vol. 51 f. 341) (recenter f. 441) (registratum saec. XVII-XVIII, ex C); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 71 (Liber privilegiorum ecclesiae Burgensis. Vol. II, saec. XIII [= C]) f. 82 n. 108; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, vol. 26 f. 122-129 (Relacion de las escrituras que ay del lugar de Basconcillos y ynformacion de derecho como no se pudo dar a censo, saec. XVI) f. 123'; Burgos Archivo de la Catedral, vol. 46 f. 145-196 (Memorial de los privilegios apostólicos y reales […], a. 1731) f. 191 (exc. ad a. 1173); Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 512-530 (Extracto de lo presentado por parte del Cardenal en el pleito de la Iurisdicion en Roma, saec. XVIII) f. 514'; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 531-554 (Extracto del proceso que estava en el concejo sobre el concilio Tridentino y Iurisdicion entre el Fiscal y el Cardenal de Burgos de la una parte y el Dean y Cavildo de esta santa Iglesia de la altra. A. de 1558, saec. XVIII) f. 548'; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 46 f. 555-573 (Copia de las scripturas que el Illustrisimo Señor cardenal de Mendoza intimo al cabildo sobre la Iurisdiction de la Yglesia y lo que cerca de ello mando, saec. XVIII) f. 568; Burgos Archivo Histórico de la Catedral, lib. 32 f. 442-461 (Copia de las escrituras que el Illustrisimo Cardenal Mendoza intimó a este Cavildo y lo que en vista se mandó por este año 1555, saec. XVIII) f. 456.
Bibliography
Edition: Flórez España Sagrada XXVI 473 n. 16 ad iul. 23 (ex C) = Migne PL 200 col. 251 n. 188. Serrano Obispado de Burgos III 215 n. 131. Garrido Garrido Documentación I 265 n. 165.
Regest: Mansilla Documentación Catedral p. 155 n. 26. Mansilla Catálogo p. 58 n. 155. CAHCB Sección Volúmenes I 71 n. 165. CAHCB Sección Libros I 3 n. 12.