Papal logo
Pontificate
Urbanus III.
Criterion: †
Issuer: Urbanus III
Type of issuer: papa
Addressee Iohannes (II) abbas
Place of issuing: Verona
Date: 1187 ian. 13
Initium: Ad hoc universalis ecclesiae cura
Scriptum/Datum line: Dat. Veronae p. m. Alberti S.R.E. presb. card. et canc. id. ian., ind. 5, inc. d. a. 1186, pont. v. d. Urbani pp. III a. 2.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Silos Silos n. †15 (Ib. Pont. I 156).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   156 n. †15
Regest-P: Urbanus III Iohanni (II) abbati monasterii ss. Sebastiani et Dominici, quod in valle Tablatelli in loco qui Silos dicitur situm est, eiusque successoribus etc.: postulationibus eius assentiens monasterium de Silos sub patrocinio apostolicae sedis suscipit; possessiones eius communit, in quibus propriis vocabulis locum ipsum Silos, ecclesiam s. Petri in burgo s. Dominici (San Pedro de Silos), ecclesiam s. Romani de Moroso (San Román de Moroso), ecclesiam s. Mariae de Dorio (Santa María de Duero), ecclesiam s. Fructi (San Frutos) et alias 17 ecclesias nec non 18 villas specialiter exprimuntur; praecipit, ut locus idem immunis ab omnium ecclesiasticorum ac saecularium gravaminum molestiis conservetur; prohibet, ne quis a fratribus decimas extorquere praesumat; quia monasterium iuxta duorum episcopatuum (scil. Burgensis et Oxomensis) fines situm est, concedit, ut chrisma, oleum sanctum et ordinationes fratrum a quocumque maluerint episcopo suscipiant.
Comment: Sigillum, quod saec. etiam XVIII pendebat (cf. Inv.A; Inv.B; Férotin Recueil p. 110), deest; restat filum flavo-rubrum. Chartam variis ex indiciis spuriam censemus. Tam forma, videlicet lata non oblonga (proportionem habet 1:1,17), quam mensurae eius (43 x 50,5 cm = 2171,5 cm²) tempore Urbani III inusitatae fuisse videntur, cf. Bischoff Urkundenformate p. 55, 61sq. Nec plica brevis (1,5 cm) nec filum, quod colores serici imitari videtur, consuetudinibus cancellariae apostolicae respondent. Rota et monogramma in diversis lineis delineata sunt; rota insuper devisam Honorii II (‚oculi Domini super iustos’) nec illam Urbani III (‚ad te domine levavi animam meam’) fert, cf. etiam Férotin Recueil p. 109 adn. 1. Subscriptiones papae et episcopi non in media sed in sinistra parte eschatocolli positae sunt. Triplex ‚Amen’ ultimam lineam contextus ad marginem non complet. Scripturam primae lineae solum permodice elongatam invenies; in intitulatione false ‚seruuorum’ scriptum est. Pro littera initiali ‚Urbani’ scriptor non solum in prima sed etiam in secunda linea spatium reliquit. Videtur denique totum privilegium (contextus, subscriptiones, datatio) per unam manum conscriptum esse. Scriptor eadem arenga usus est, quae in privilegio Innocentii II a. 1142 exhibito legitur (cf. Silos n. 9). Documentum et aliis privilegiis adhibitis confectum esse videtur, videlicet privilegio Honorii II nunc deperdito (Silos n. 6) quoad devisam rotae et privilegio Eugenii III quoad formam latam (Silos n. 12). Causam fabricandi huius documenti ignoramus. Nota equidem quod in eo enumeratio bonorum plena et multo accuratius quam in anterioribus privilegiis composita legitur. Omittitur etiam census Romanae Ecclesiae solvendus. De re et singulis possessionibus cf. Férotin Histoire p. 89; Serrano Obispado de Burgos II 260-263. 371.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Pseudo-Orig.: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, A.XXV n. 4. Copiae et excerpta: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, A.XXV n. 5 (vidimus Raimundi de Losana archiepiscopi Hispalensis [i. e. de Sevilla] a. 1277 iul. 20); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, A.XXV n. 4bis (transsumpt. notarii a. 1478 iun. 9); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, A.XXV n. 6 (transsumpt. notarii a. 1570 ian. 6 ex ibid. n. 5); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 8 f. 3’ (copia saec. XVIII); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 13 f. 1 (copia saec. XVII); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio ms. 17 (olim ms. 119) (chartularium saec. XIII post med.) f. 41'; Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 144 (olim ms. 85) (Libro de las escripturas todas que esta casa de Sancto Domingo de Silos tiene en el archivo, scriptus per Fray Domingo de Villegas, a. 1554) f. 7’ et 47 (exc. sub sign. ‚Caxon V. Talega H’ sive ‚Caxon V. Talega Æ n. 28’); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 145 (olim F-LIII.11) (Suma deste abçdario, a. 1637) f. 3’ (exc. sub sign. ‚Caxon I. A 23’); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 151 (olim ms. 83) (Libro de las escripturas que esta casa de Sancto Domingo tiene en el archivo, saec. XVI) f. 14. 69 (excc.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 153 (olim ms. 78) (Catálogo del archivo, a. cr. 1760-1765 [= Inv.A]) f. 48’; Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Libros n. 15 (Índize del archibo de Santo Domingo de Silos, Vol. IV, scriptum per Liciniano Sáez, a. cr. 1769 [= Inv.B]) p. 17. 172; Paris Bibliothèque nationale Manuscrit espagnol 321 (Collectio documentorum spectantium ad monasteria hispanica ordinis s. Benedicti composita a Bernard de Montfaucon, saec. XVIII) f. 459 (copia saec. XVIII).
Type of charter: Feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Férotin Recueil p. 107 n. 72. Vivancos Gómez Documentación I 106 n. 75.
Regest: Castro Toledo Colección de Tordesillas p. 14 n. 27. Lera Maíllo Noticia p. 531 doc. 2. Vivancos Gómez Índices p. 27. Böhmer-Schmidt n. †463.