Papal logo
Pontificate
Urbanus III.
Issuer: Urbanus III
Type of issuer: papa
Addressee Rodericus (I) episcopus; Guilelmus episcopus; Gundisalvus abbas
Place of issuing: Verona
Date: (1186?) mart. 16
Initium: Venerabili fratre nostro
Scriptum/Datum line: Dat. Veronae 17 kal. april.
Editor: Santiago Domínguez Sánchez/Daniel Berger; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Jaffé¹ no.: -
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: León, Episc. León, Episc. (Ib. Pont. II 52 n. 118); v. etiam Sahagún n. 62 (Ib. Pont. II 124); Ib. Pont. Oviedo, Episc.; Zamora, Episc.; Zamora, Moreruela.
Pontificia vol.: Ib. Pont. II   52 n. 118
Regest-P: Urbanus III (Roderico ) Ovetensi et (Wilielmo ) Zamorensi episcopis, et abbati (Gundisalvo) de Morerola (Moreruela, dioec. Zamorensis): commitit eis causam quae vertitur inter (Manricum) Legionensem episcopum et (Iohannem) abbatem monasterii s. Facundi, quoniam episcopus conquestionem detulit ad pontificem (cf. León, Episc. n. *117), asserens quod abbas et monachi s. Facundi in ecclesiis quas extra burgum et “cautum” possident capellanos sine assensu episcopi pro sua instituunt et destituunt voluntate, atque illas conducticiis presbyteris ad tempus committunt, eidem episcopo in hiis et aliis iustitiis suis non modicam iniuriam irrogantes, officia et iura episcopalia subtrahendo; mandat eis quatinus partibus in eorum praesentia constitutis, si eis ita esse constiterit, abbatem et monachos ad iura sua et dignitates episcopo resignandas, et de subtractis satisfactionem congruam exhibendam atque ab huiusmodi de cetero praesumptione cessare, sublato appellationis obstaculo, sicut iustum fuerit, compellant, praeceptum etiam quod a Lucio III (cf. León, Episc. n. 111) super praedictis ecclesiis et earum privilegiis receperunt, quod morte mandatoris interveniente non potuit effectu ancipari, nichilominus executioni mandent, memoratos pariter monachos ad iustitiam super ecclesia de Golpellones (Golpejones, in loco de Castroverde de Campos, tunc dioec. Legionensis, hodie in provincia Zamorensi) dicto episcopo plenius exhibendam, censura canonica, compellentes.
Comment: Data praesentium litterarum potest locari a. 1186 aut 1187. De ea, cf. JL. II p. 499 et 524, in quo constat Urbanum III esse in Verona in mense mart. a. 1186 et 1187. Sed notandum est quod in reverso praesentium litterarum annotatum est “anno 1186”, data probabilis. – De re cf. Villacorta El cabildo p. 507.
Descent
Way of tradition: Original
Descent: Orig.: León Archivo de la Catedral n. 869.
Seal: Bulla pendet ex filo canapis.
Measurements: 170 x 120 + 13 mm.
Bibliography
Edition: Fernández Catón Colección catedral de León V 578sq. n. 1663. Domínguez Sánchez Documentos pontificios de León p. 138sq. n. 73.
Regest: García Villada Catálogo p. 125 (ad a. 1166). Böhmer-Schmidt n. 633.