Papal logo
Pontificate
Leo I
Issuer: Leo I
Type of issuer: papa
Addressee Universi episcopi per Caesariensem Mauritaniam (per Africam) constituti
Date: (446?) aug. 11
Initium: Cum de ordinationibus; Cum in ordinationibus
Scriptum/Datum line: III id. aug.
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 916
Jaffé² no.: JK  410 
Jaffé¹ no.: 188
Regest: Universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam (per Africam) constitutis scribit se ex Potentii relatione cognovisse indignos quosdam apud eos esse sacerdotes. Neque enim licere sacerdotiis praefici aut immaturos aut "quos unius uxoris viros fuisse aut esse non constiterit", aut secundarum uxorum vel viduarum maritos, aut homines inferioribus ordinibus non perfunctos. Episcopos ex laicis factos non improbat. Litteras confessorias sibi mitti vult a Donato, antea Novatiano, et a Maximo, quondam Donatista, episcopis. De Aggaro et Tyberiano episcopis ex laicis ordinatis litteras poscit. Famulas Dei per barbaros vitiatas pro puris virginibus non habet. Episcopis, qui indignum consecraverint sacerdotem, ius ordinationis ademptum iri ostendit. Maioribus tantum civitatibus praeficiendos esse ait episcopos, et restitutum episcopum iure postulasse, "ut, si episcopi eorum locorum, in quibus non debuissent ordinari, decesserint, loca ipsa ad ius suum reverterentur". Vitiatis famulis illis sacramentorum communionem negari non vult. Lupicino episcopo communionem redditam nuntiat.
Keywords: Afrika Ämter Verwaltung Ehe Häresie Donatismus Bischöfe Legaten Region: Afrika
Comment: Recensiones duae traduntur. De traditione cf. Jasper/Fuhrmann Pseudo-Isidorian Forgeries 50-56 et 167. Cf. J³ *914.
Bibliography
Regest: Seeck Regesten 376.
Edition (Jaffé): Tomassetti Bull. Rom. I 39 et App. I 14. - Can: Coll. Quesn. ( Migne PL 56, 745); Coll. Hispana n. 69 ( González); Ps. Is. ( Hinschius 621; Schon n. 247).