Papal logo
Pontificate
Leo I
Issuer: Leo I
Type of issuer: papa
Addressee Basilius patriarcha; Euxitheus episcopus; s. Iuvenalis patriarcha; Petrus episcopus; Lucas episcopus
Date: 457 sept. 1
Initium: Ordinationem quidem dilectionis; (Cognitis quae apud)
Scriptum/Datum line: kal. sept. Constantino et Rufo coss.
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1074
Jaffé² no.: JK  525 et JK 526 
Jaffé¹ no.: 302 et 303
Regest: Basilium Antiochenum, Euxitheum Thessalonicensem, Iuvenalem Hierosolymitanum, Petrum Corinthium, Lucam Dyrrachenum "a pari" concitat adversus Eutychianos, qui interfecto Proterio episcopo Alexandrino id contendant, ut ad abolendam statutam Chalcedonia cogatur concilium. Sperat fore, ut imperator et (Aspar) patricius, si sacerdotum intellexerint concordiam, ecclesiam perturbari ab haereticis non patiantur.
Keywords: Häresie Konzil von Chalcedon Konzil Kaiser Weihe Region: Oriens
Comment: Silva-Tarouca Leonis I Epp. JK 525 et JK 526 unam epistolam "a pari" esse probat, de quorum delegatione in J³ 1075 agitur. Laud. et in Pelagii II ep. ( J³ 2053) et insuper in Vigilii Constituto de tribus capitulis ( J³ 1085), in quo aut perperam ad Anatolium episcopum Constantinopolitanum inscriptum aut ex epistola a pari Anatolio directa citatur. Epistolam ad Anatolium a pari directam probant Günther (Faustini et Marcellini Libellus precum [ CSEL 35, 314 adn.]); Schwartz ( ACO IV/2 116 adn.); Silva-Tarouca Nuovi studi 378 (aut p. 120 in ed. a. 1932); Price ( Acts of the Council of Constantinople 208). Econtra fratres Ballerini ( Migne PL 54, 1120 adn. j) censent Vigilium nomina Basilii et Anatolii perperam commutasse. Cf. J³ *1063.
Bibliography
Regest: Seeck Regesten 404.
Edition (Jaffé): ACO II/4 97 n. 90 et n. 91; Leonis I Epp. ( Silva-Tarouca II 155 n. 65).