Papal logo
Pontificate
Eugenius II.
Criterion: †
Issuer: Eugenius II.
Addressee Rathfredus episcopus; Alchwinus episcopus; Anno episcopus; Tutundus dux; Moimirus II dux
Recipient Urolfus episcopus
Date: (824 - 827)
Initium: Desiderio salutis animarum
Editor: Koenighaus
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  †2566 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Magna Moravia Passau, Episc. n. †10 (Germ. Pont. I 162); Magna Moravia n. †1 (Boh Pont. 10).
Pontificia vol.: Boh. Pont.   10 n. †1
Regest-P: Eugenius II Rathfredo s. Favianensis ecclesiae et Methodio ecclesiae Speculiiuliensis , quae et Ouguturensis nuncupatur, atque Alchuuino s. Nitravensis ecclesiae parique modo Annoni s. Vetuarensis ecclesiae episcopis , simul etiam Tutundo nec non Moimaro ducibus et optimatibus exercitibusque plebis Huniae, quae et Avaria dicitur, atque Maraviae: Urolfum s. Lauriacensis ecclesiae archiepiscopum eis rectorem trans-mittit atque in regionibus Huniae, sed et Maraviae, provinciarum quoque Pannoniae sive Mesiae apostolicam vicem et usum ac potestatem s. Lauriacensis ecclesiae archiepiscoporum committit; pallium praeterea iuxta consuetudinem antiquam dat et monet, ut ei reverentiam exhibeant et ut antistites ordinentur, ubi indicia ecclesiarum et aedificiorum sedes pontificales olim fuisse demonstrant.
Comment: Agitur de uno inter falsos Piligrimi episcopi Pataviensis, in quo persona Urolfi (a. 804/5-806) archiepiscopi cum Eugenii papae pontificatu (a. 824-827) nullo modo congruit, unde Boshof l.c., quem vero non sequimur, ad a. 804-806 ascribit litteras. - De re et tempore cf. Dümmler Piligrim p. 20sqq.; Lehr Piligrim p. 30; Kos Gradivo II 83 n. 95 adn.; Marsina Stúdie I 72 et 76sq.; Boshof Das ostfränkische Reich (1998) p. 52 et Franz-Reiner Erkens Die Rezeption der Lorcher Traditionen im hohen Mittelalter in: Ostbairische Grenzmarken 28 (1986) 195-206, imprimis p. 195. De episcopatibus hic nominatis et sedibus eorum coniectatis cf. Hans Wagner Die Urkundenfälschungen im Burgenland und in den angrenzenden westungarischen Gebieten bis zum Ende der Regierungszeit König Bélas IV. (Burgenländische Forschungen 23. Eisenstadt 1953) p. 6; Jaroslav Kadlec Die sieben Suffragane des hl. Methodius in der Legende des sogenannten Christian, in: Methodiana (1976) p. 68-70 et Steinhübel in: Early Christianity in Central and East Europe (Warszawa 1997) p. 89-92.
Bibliography
Edition: Magnae Moraviae Font. III 255 n. 122; Marsina Cod. dipl. Slovaciae I 5 n. †4.
Regest: Boshof Regesten d. Bischöfe v. Passau I 22 n. †86 [ad a. 804-806].