Papal logo
Pontificate
Gelasius II.
Issuer: Gelasius II
Type of issuer: papa
Addressee Iohannes (I) abbas
Place of issuing: Saint-Gilles-du-Gard
Date: 1118 nov. 7
Initium: Sicut iniusta poscentibus nullus est
Scriptum/Datum line: Dat. apud s. Aegidium p. m. Chrisogoni S.R.E. diac. card. 7 id. nov., ind. 12, d. a. inc. 1119, pont. autem d. Gelasii II pp. a. 1.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: JL  6658 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Santo Domingo de Silos Santo Domingo de Silos n. 5 (Ib. Pont. I 153); Toledo, Archiepisc.
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   153 n. 5
Regest-P: Gelasius II Iohanni (I) abbati monasterii s. Sebastiani seu s. Dominici, quod in valle Tablatelli in loco qui Silus dicitur situm est, eiusque successoribus etc.: eius ac Bernardi Toletani primatis petitionibus annuens dictum monasterium in tutelam apostolicae sedis suscipit; confirmat omnes possessiones, quas praefatum monasterium in praesentiarum tenet seu in futurum poterit adipisci; neque episcopo neque alicui omnino personae facultas monasterii aggravandi sit; quia monasterium in duarum parrochiarum confinio constitutum est (sc. Burgensis et Oxomensis), fratribus indulget, ut chrisma, oleum sanctum et ordinationes fratrum a quo maluerint episcopo suscipiant; ad indicium huius libertatis duos aureos quotannis Lateranensi palatio persolvant.
Comment: Charta originalis hodie deperdita usque ad a. 1836, anno quo multa documenta Madritum delata sunt, in archivo monasterii Silensis sub sign. A.XXV.1 exsistebat, cf. Férotin Recueil p. 40; Vivancos Gómez Índices p. 261. Annus incarnationis ‚ 1119’ secundum calculum Pisanum computatus est. Privilegium a Bernardo primate Toletano petitum est, qui eodem die aliud privilegium sibi vel ecclesiae suae impetravit (JL. 6657). Ex intercessione Toletani archiepiscopi explicatur, quod, cum a. 1218 ecclesia Toletana ab Honorio III apographa quorundam privilegiorum ex registris Romanorum pontificum conscribenda peteret, inter alia et hoc privilegium ex registro Gelasii II transcriptum est; hac de traditione cf. etiam Blumenthal Papal registers p. 149 adn. 60; Delivré Registres pontificaux p. 132. In registro Honorii III versionibusque ex eo haustis census ad ‚quinque aureos’ et data ‚VII id. sept.’ leguntur, quo autem tempore Gelasius in itinere ad Pisas positus erat, cf. JL. I 777sq. Census quidem primum ab Eugenio III a duobus ad quinque aureos auctus est (Silos n. 12), quo sub censu monasterium Silense etiam in Libro censuum ecclesiae Romanae inscriptum invenies (cf. Fabre/Duchesne Liber censuum I 219. II 116; Pfaff Liber Censuum p. 341 n. 641). De censu apostolicae sedi solvendo cf. etiam Férotin Histoire p. 80 adn. 1. De re cf. etiam Serrano Obispado de Burgos II 260. 370sq.; Férotin Histoire p. 79-81; Álvarez Palenzuela Cenobio p. 61. Munimentum apostolicae sedis postea ab Honorio II, Innocentio II, Eugenio III, Clemente III a. 1124-1130, 1142, 1148, 1191 (Silos n. 6. 9. 12. 18) renovatum est. Privilegium sollemne Urbani III a. 1187 datum (Silos n. 15) spurium est.
Descent
Way of tradition: Kopial
Descent: Orig.: [Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio A.XXV n. 1]. Copiae et excerpta: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 9 f. 1 (copia saec. XVII); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 10 f. 1’ et 3 (copia saec. XVII-XVIII); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 144 (olim ms. 85) (Libro de las escripturas todas que esta casa de Sancto Domingo de Silos tiene en el archivo, scriptus per Fray Domingo de Villegas [a. 1554]) f. 46’ (exc. sub sign. Caxon I. Talega Æ n. 27); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 145 (olim F-LIII.11) (Suma deste abçdario, a. 1637) f. 3’ (exc. sub sign. Caxon I. A.22); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 151 (Libro de las escripturas que esta casa de Sancto Domingo tiene en el archivo (saec. XVI; copia ex: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 144) f. 68’ (exc.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Libros n. 153 (olim ms. 78) (Catálogo del archivo, a. cr. 1760-1765) f. 47 (exc.); Toledo Biblioteca capitular ms. 42-21 (Liber privilegiorum de primatu Toletanae ecclesiae [saec. XIII in.]) f. 45 = Toledo Biblioteca capitular ms. 42-22 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae [saec. XIII ante med.]) f. 31’; Madrid BN, Vitr/15/5 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae [a. 1253; olim Bibliotheca ecclesiae cathedralis Toletanae ms. 15-22]) fol. 27 = Madrid BN, ms. 10040 (Liber privilegiorum super primatu Toletanae ecclesiae [saec. XIV; olim Bibliotheca ecclesiae cathedralis Toletanae ms. 15-23]) f. 26, = Roma Biblioteca Vallicelliana C 23 (Collectio synodorum et epistolarum decretalium sive dogmaticarum summorum pontificum, saec. XVI) f. 87 (olim f. 82), = Madrid BN, ms. 13028 f. 43-76 (Notulae de primatu, nobilitate et dominio ecclesiae Toletanae [saec. XVII]) f. 64 (exc. sine censu et data ex registro domini Gelasii papae II lib. I cum initio Sicut iniusta petentibus); Paris Bibliothèque nationale Manuscrit espagnol 321 (Collectio documentorum spectantium ad monasteria hispanica ordinis s. Benedicti composita a Bernard de Montfaucon [saec. XVIII]) f. 457 (copia saec. XVIII); Insertum quoque est in litteris Honorii III a. 1218 ian. 4 exhibitis (Orig. Toledo Archivo de la catedral X.7.A.3.4a; Archivio Segreto Vaticano Reg. Vat. 9 f. 196 n. 799, ed. Pressutti Regesta I n. 972, quarum variae copiae exsistunt: Madrid AHN, Sección Códices n. 987 [saec. XIII] f. 108 = Toledo Biblioteca capitular ms. 42-23a f. 91. Roma BAV, Vat. lat. 5613 f. 108. Simancas Archivo General, Libros de Berzosa 9, f. 11').
Type of charter: Feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Pflugk-Harttung Acta inedita II 218 n. 263 (exc. ex Vall.). Férotin Recueil p. 39 n. 29 (ex diversis copiis). Kehr Gött. Nachr. 1902 [Ältere Papsturkunden] p. 424 n. 5 = Kehr-Volpini III 398 n. 5 cum censu quinque aureorum (ex registro Honorii III). Mansilla Documentación hasta Inocencio III p. 73 n. 54 ad a. 1118 sept. 7 et cum censu quinque aureorum (ex registro Honorii III). Vivancos Gómez Documentación I 39 n. 32, qui nescimus quo errore affectus locum Roma indicat.
Regest: Ewald Reise p. 295. Pressutti Regesta I 163 n. 972. Hernández Cartularios p. 491 n. 560. Vivancos Gómez Índices p. 18.