Papal logo
Pontificate
Symmachus
Issuer: Symmachus
Type of issuer: -
Place of issuing: Roma, S. Pietro
Date: (499 mart. 1)
Initium: (Si quod absit); (Si quis autem)
Scriptum/Datum line: Post cons. Paulini sub d. kal. mart. in bas. b. Petri
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Anna Bub, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1417
Jaffé² no.: JK  I 96
Jaffé¹ no.: -
Regest: Synodus Italorum episcoporum 72 in basilica b. Petri apostoli a Symmacho ad id convocata celebratur, ut episcopalis ambitus et confusionis incertus vel popularis tumultus, tempore ordinationis ipsius exortus, in futurum possit amputari. Itaque de " Romani episcopi ordinatione" statuunt: 1) "Ut si presbyter aut diaconus aut clericus, papa incolumi et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare, aut pittacia promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod certe suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate atque communione privetur"; "pari severitate feriendo" eum, "qui hoc, vivo … pontifice, quolibet modo fuerit ambisse convictus, aut certe tentasse; omnibus pariter huius culpae reis anathematis poena plectendis". 2) "Si … transitus papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris … non possit ante decernere, siquidem in unum totius inclinaverit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus". Discrepantibus sententiis pars maior vincat. 3) Huius legis violatores qui indicaverit, praemio donetur. 4) Laurentius (antipapa) remotus a Symmacho episcopus Nucerinus constitutur.
Keywords: Synode Wahlverfahren Region: Roma
Comment: Actorum synodalium c. 4 et transcriptionis c. 5 ( Thiel Epistolae I 646sq.) extant sub Symmachi nomine in Coll. Taurin. ( Pflugk-Harttung Acta II 404 n. VI). De re cf. Borgolte Petrusnachfolge 63sq. et Wirbelauer Zwei Päpste 13sq.
Bibliography
Regest: CPL 1678,1.
Edition (Jaffé): Thiel Epistolae I 641; Acta Synhodi a. 499 ( MGH Auct. Ant. 12, 399). - Can: Dionysii Coll. can. ( Migne PL 67, 255); Ps. Is. ( Hinschius 657; Schon n. 271).