Papal logo
Pontificate
Eugenius III.
Issuer: Eugenius III
Type of issuer: papa
Addressee Martinus (I) abbas
Place of issuing: Reims
Date: 1148 april. 9
Initium: Sicut iniusta poscentibus nullus est
Scriptum/Datum line: Dat. Remis p. m. Guidonis S.R.E. diac. card. et canc. 5 id. april., ind. 11, inc. d. a. 1148, pont. v. d. Eugenii III pp. a. 4.
Editor: Berger
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé² no.: - 
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Receiving institution: Santo Domingo de Silos Santo Domingo de Silos n. 12 (Ib. Pont. I 155).
Pontificia vol.: Ib. Pont. I   155 n. 12
Regest-P: Eugenius III Martino abbati monasterii s. Sebastiani seu Dominici, quod in valle Tablatelli in loco qui Silus dicitur situm est, eiusque successoribus etc.: ad exemplar praedecessoris Gelasii (II) (Silos n. 5) idem monasterium sub protectione b. Petri suscipit; statuit, ne episcopo neve alicui omnino personae facultas sit eundem locum aggravandi; confirmat omnes possessiones, quas monasterium in praesentiarum tenet seu in futurum poterit adipisci, in quibus ecclesia s. Mariae de Dorio (Santa María del Duero), ecclesia s. Fructi (San Frutos), ecclesia ss. Mariae et Eulaliae de Annaiago (Santa Eulalia de Aniago), ecclesia s. Romani de Morosa (San Román de Moroso) et alia bona propriis vocabulis exprimuntur; concedit, ut chrisma, oleum sanctum, ordinationes fratrum et consecrationes altarium sive basilicarum a quo maluerint episcopo suscipiant; ad indicium huius libertatis quinque aureos quotannis apostolicae sedi persolvant.
Comment: Bullam plumbeam huius chartae non conservatam iam saec. XVIII deperditam esse constat, cf. Inv.A et Inv.B et Férotin Recueil p. 76. Census apostolicae sedi solvendus hac occasione de duobus ad quinque aureos auctus est; cf. Fabre/Duchesne Liber censuum I 219. II 116; Pfaff Liber Censuum p. 341 n. 641. De re cf. Férotin Receuil p. 76 adn. 1; Férotin Histoire p. 84; Serrano Obispado de Burgos II 262. 371. Eodem etiam die Eugenius III Iohanne (IV) Oniensi abbate petente privilegium in favorem illius monasterii concessit (Oña n. 14). Veri simile censemus abbates tam Silensem quam Oniensem in numero clericorum fuisse, qui paucis ante diebus ad concilium Remense convenissent. Ex litteris Eugenii III regi Adefonso VII (1148) april. 27 directis (ed. Mansi Collectio XXI 672) intellegi potest ipsum papam consensu regis et episcopos et abbates regni Castellae ad concilium Remense convocavisse, cui vero vocationi non omnes praelati obsequerentur, cf. etiam Férotin Receuil p. 76 adn. 1. De concilio Remensi cf. Hefele/Leclercq Conciles V/1 823-832; Pontal Conciles p. 328-333; Gall. Pont. III.1 177 n. *283 cum studiis laudatis. Privilegium formam non oblongam sed latam habet, quae quidem proportiones pontificatu Eugenii III eiusque antecessorum nonnumquam incurrunt. De mensuris privilegiorum cf. Bischoff Urkundenformate p. 54-62.
Descent
Way of tradition: Original und Kopial
Descent: Orig.: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio A.XXV n. 3. Copiae et excerpta: Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 9 f. 2 (copia saec. XVII-XVIII ad V kal. april.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio F.LIII n. 10 f. 2 et 5 (copia saec. XVII-XVIII ad V kal. april.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 144 (olim ms. 85) (Libro de las escripturas todas que esta casa de Sancto Domingo de Silos tiene en el archivo, scriptus per Fray Domingo de Villegas, a. 1554) f. 13 (exc. sub sign. ‚Caxon V. Talega G’); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 151 (olim ms. 83) (Libro de las escripturas que esta casa de Sancto Domingo tiene en el archivo, saec. XVI) f. 22 (exc.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Abadía de Silos n. 153 (olim ms. 78) (Catálogo del archivo, a. cr. 1760-1765) f. 47’ (exc.); Santo Domingo de Silos, Archivo del monasterio, Secc. Libros n. 15 (Índize del archibo de Santo Domingo de Silos, Vol. IV, scriptum per Liciniano Sáez, a. cr. 1769) p. 16. 171 (exc.); Paris Bibliothèque nationale Manuscrit espagnol 321 (Collectio documentorum spectantium ad monasteria hispanica ordinis s. Benedicti composita a Bernard de Montfaucon, saec. XVIII) f. 458 (copia saec. XVIII).
Siglum: Inv.A = Catálogo del archivo (a. cr. 1760-1765): ibid., Secc. Abadía de Silos n. 153 (olim ms. 78) (cf. Vivancos Gómez Documentación I p. LIV; Viváncos Gómez Catálogo p. 85). Inv.B = Índize del archibo de Santo Domingo de Silos, Vol. IV, scriptum per Liciniano Sáez, a. cr. 1769: ibid., Secc. Libros n. 15 (cf. Viváncos Gómez Catálogo p. 199; Vivancos Gómez Documentación I p. XXVIII).
Type of charter: Feierliches Privileg
Bibliography
Edition: Férotin Recueil p. 74 n. 50. Vivancos Gómez Documentación I 72 n. 53.
Regest: Castro Toledo Colección p. 9 n. 16. Vivancos Gómez Índices p. 23.