| Pontificate |
| Johannes XIII. |
|
| |
| Issuer: |
Johannes XIII.
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Boleslaus I dux; Boleslaus II dux |
| Place of issuing: |
Roma
|
| Date: |
(967? - ante 972 sept. 6) |
| Initium: |
Iustum est benivolas |
| Editor: |
Bohemia Pont.: Koenighaus |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé² no.: |
JL
†3720
|
| Jaffé¹ no.: |
CCCLXX |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Praha, Episc. Praha, Episc. n. †?1 (Boh. Pont. 71); Bohemia, Duces ac reges n. *†?2 (Boh. Pont. 39); Praha, Eccl. cath. n. †?1 (Boh. Pont. 109); Praha, Sv. Jiří n. *†?2 (Boh. Pont. 115). |
| Pontificia vol.: |
Boh. Pont.
71 n. †?1
|
| Regest-P: |
Iohannes XIII
Bolezlao (I aut
II ) duci catholicae fidei alumno: refert de relativa eius (i.e. germana soror) nomine
Mlada, quae et Maria, quae inter ceteras petitiones extulerit ex parte eius preces, scilicet ut apostolico assensu in principatu eius liceret fieri episcopatum; quod laeto animo suscipiens annuit statuens, ut ad
ecclesiam s. Viti et s. Wencezlai martyrum fiat sedes episcopalis, ad ecclesiam vero
s. Georgii martyris sub regula s. Benedicti et oboedientia abbatissae Mariae constituatur congregatio sanctimonialium; mandat ei, ut non secundum ritus aut sectam Bulgariae gentis vel Ruziae aut Sclavonicae linguae, sed magis sequens instituta et decreta apostolica unum potiorem totius ecclesiae ad placitum eligat in hoc opus clericum, latinis adprime litteris eruditum.
|
| Comment: |
Privilegium - verisimile spurium - Iohannis XIII, quod solum in Cosmae opere reperimus, recentiores auctores vero e Cosma exscripsisse videntur, cf.
Max Dvořák O listině papeže Jana XIII. v kronice Kosmově, in: Sitzungsberichte der königl. böhm. Gesellschaft d. Wissenschaften. Philos.-histor.-philolog. Klasse Jg. 1899 (Prag 1900) č. XII (p. 1-5);
Naegle Kirchengeschichte I 2, 390-403 et
Stasiewski Untersuchungen p. 122-126 (cum operibus laud.) et nuper
Rostislav Nový K zakládaci listině (1993);
Jiří Veselský K pravosti listu Jana XIII. v Kosmově kronice [Zur Echtheit der Urkunde Johannes‘ XIII. in der Chronik von Kosmas], in: Listy filologicke 111 (1988) 76-82 et
Böhmer-Zimmermann l.c. De fundatione episcopatus Pragensis cf.
Naegle Die Gründung des Bistums Prag, in: Deutsche Arbeit 9 (1910) 395-427;
idem Kirchengeschichte I 2, 385-517;
Zdeněk Fiala Dva kritické příspěvky (1962) p. 56-63 et novissime
Třeštík Gründung (2000) p. 407-410;
idem K založení (2004);
Kalhous Záhadné počátky (2004) atque
van Eickels Bistumsgründungen p. 51-53.
Třeštík Gründung (2000) p. 407 fundationem episcopatus Pragensis Ottoni I vel II imperatori attribuendam esse denuo negavit eamque omnino Boleslao I soli adiudicavit (
Žemlička Čechy p. 23 eam Boleslao II adscribit).
Van Eickels l.c. vero traditae opinioni de artius cooperantibus imperatore/imperatoribus et duce Bohemorum in episcopatum in Bohemia promovendum adhaeret. Ista opinio cum rationibus illius temporis melius congruere videtur, cum sola incursio Boleslai Wolfgangum episcopum Ratisponensem vix ad cessionem partis territorii dioeceseos suae admovisset. Etiam papa solus facultatem ad territorium episcopatus Ratisbonensis dividendum non possidebat. At imperatori fundationi novi episcopatus in sede Pragensi benevolo Wolfgangus nuper investitus hoc vix denegare potuit. Qua de causa sententiae Třeštikianae de parva auctoritate imperatorum in rebus Bohemicis, quae in permultis locis operum suorum de historia Bohemiae tractantium sustinet (novissime in:
Europas Mitte um 1000. Bd. 1 [Stuttgart 2000] p. 407-410), reiciendae sunt. Etiam
Hledíková in: Bistümer p. 575 Boleslaum II Bohemorum ducis, Ottonem I imperatorem et Iohannem XIII in episcopatu Pragensi condendo pari opera egisse minime negat.
|
|
|
Descent
|
|
Bibliography
|
|