Papal logo
Pontificate
Pelagius I
Criterion: *
Issuer: Pelagius I
Type of issuer: -
Place of issuing: Roma
Date: (556 apr.)
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 1891
Jaffé² no.: JK  I 125
Jaffé¹ no.: -
Regest: "Monasteria et multitudo religiosorum, sapientium et nobilium subduxerunt se a communione eius ( Pelagii) dicentes: Quia in morte Vigilii papae se inmiscuisset, ut tantis poenis adfligeretur. … Eodem tempore Narses (patricius) et Pelagius papa consilio inito, data laetania ad s. Pancratium cum ymnis ... venerunt ad s. Petrum. Pelagius tenens evangelia et crucem Domini super caput suum ambone(m) ascendit et sic satisfecit cuncto populo et plebi, quia nullum malum peregisset contra Vigilium". Adiecit dicens: Peto, "ut petitionem meam confirmetis, ut quis(quis) ille est, qui promovendus est in s. ecclesia, dignus invenitur ab hostiario usque ad gradus episcopatus, ut neque per aurum, neque per aliquas promissiones proficiat. Vos enim scitis, quia simoniacum est".
Comment: Olim ad a. (555), cf. Duchesne Lib. Pont. I p. CCLIV. Mommsen ( MGH Auct. ant. 11, 42) probat, narrationem de Pelagii ordinatione (ad a. 554: "Qui ( Pelagius) a populo Romano factionis contra Vigilium incusatus celebratis una cum Narse litaniis apud s. Petrum ambone ascenso evangelioque super caput suum posito iuramento se crimine purgavit") Marcellino comiti in editionibus veteris perperam adscribi, recte autem Herimanni Contracti Chron. ( MGH SS 5) attribuendam esse; qui ista ex Lib. pont. hausierit.
Bibliography
Edition (Jaffé): Lib. pont. ( Duchesne I 303; Mommsen 155).