| Regest: |
Florentino episcopo (al. de
Clusa) permittit, ut eius nuntius, qui secundas quidem nuptias expertus non sit, castitatem tamen priori non servaverit coniugio, ad diaconatus possit ordinem provehi. Praecipit vero, ut
Micina ancilla, de qua se post uxoris transitum habere confessus sit filios, neque cum ipso maneat, et cuicumque monasterio continentiam professura tradatur. |