Papal logo
Pontificate
Cornelius
Issuer: Cornelius
Type of issuer: papa
Addressee Fabius episcopus
Date: (251)
Initium: Ἵνα δὲ γνῷς; Ut autem scias
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Anna Bub, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 211
Jaffé² no.: JK  106 
Jaffé¹ no.: 8
Regest: Fabio episcopo Antiocheno scribit de schismate post electionem suam Romae exorto. Novatum presbyterum Carthaginiensem cum quinque sociis Romam venientem discordiam ecclesiae intulisse, sed non potuisse Moysem confessorem tunc in carcere degentem sibi conciliare, sed illum falsitatem eius agnoscentem a communione eius se separasse. Sed paulo post (mortuo Moyse) Novatianum Novati amicum alios confessores, Maximo, Urbano, Sidonio ac Celerino nomine, ad partes suas duxisse, quos autem paulo post destituisse ab eo et publice doluisse, quod inducti aliquando temporis spatio ab ecclesia recesissent. Sed contra iurandum Novatianum subito prodiisse eique tres episcopos, ex "exigua et vilissima Italiae parte" arcessitos, Romae manus imposuisse; quorum unum quidem ad ecclesiam postea rediisse, reliquis vero successores a se datos esse. Qui episcopi Romae congregati Novatianum damnaverint, quique huic sententiae per litteras accesserint, nuntiat. Memorat etiam in ecclesia catholica esse presbyteros 46, diaconos 7, subdiaconos 7, acolythos 42, exorcistas, lectores, ostiarios 52, viduas cum θλιβομένοις amplius 1500.
Keywords: Schisma Ämter Bischöfe Gegenpapst Apostaten Häresie Region: Oriens
Comment: Fragmenta. Laud. et in Hieronymi De vir. illustr. c. 66 ( Barthold 222), qui notat Cornelium quattuor epistolas ad Fabium Antiochenum scripsisse. Cf. Vetustissimae epp. ( FChr 58/1, 54).
Bibliography
Edition (Jaffé): Insertum in Eusebii Hist. eccl. VI c. 43 ( SC 41,154).