|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Sabinianus diaconus |
| Date: |
594 sept.–oct. |
| Initium: |
De causa Maximi |
| Scriptum/Datum line: |
m. sept.–oct., ind. XIII |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
2372 |
| Jaffé² no.: |
JE
1322
|
| Jaffé¹ no.: |
968 |
| Regest: |
Sabiniano diacono apud
Constantinopolim significat a
Maximo praevaricatore (
Salonitano) contra imperatoris praecepta ab hominibus
Romani patricii praemiis corruptis ordinato litteras suas, quibus illi sacris interdixisset, publice scissas esse. "Quod ego" inquit, "qualiter patiar, scis, qui ante paratior sum mori, quam b. Petri ecclesiam meis diebus degenerari".
Malchum episcopum in custodia pro solidis occisum esse negat. Mandat haec: "De qua re unum est, quod breviter suggeras serenissimis domnis nostris, quia, si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido". De
Malcho nuntiat, quod in domo
Bonifatii notarii cum prandidisset subita morte exstinctus sit. Quaedam ad
Romanum patricium de
Felice et de
Catello palatino, qui quantum
Virigantinus dicat, substantiam eius male exterminet, mandata adicit. |
| Keywords: |
Region: Byzanz
|
| Comment: |
Cf. etiam Pauli diac. Hist. Lang. IV c. 29 (
MGH SS rer. Lang. 126). |
|
|
Bibliography
|
|