Papal logo
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee Mauricius imperator Byzantinum
Place of issuing: ( Roma)
Date: 595 iun. (1)
Initium: In serenissimis iussionibus
Scriptum/Datum line: [kal.] iun., ind. XIII
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 2417
Jaffé² no.: JE  1359 
Jaffé¹ no.: 990
Regest: Mauricio imperatori stomachose rescribit, quod ipsum velut Ariulfi astutia deceptum "fatuum" seu simplicem appellaverit, id falsum non esse. "Ego enim" inquit "si fatuus non fuissem, ad ista toleranda, quaequae inter Langobardorum gladios hoc in loco patior, minime venissem". Sibi, quam Nordulfo et Leoni, minorem fidem haberi dolet. "Dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt". Quantula malorum consolatio ab imperatore praebeatur, indicat. Miserias suas sic enumerat: "Primum quod mihi pax sumpta est, quam cum Langobardis in Tuscia positis sine ullo reipublicae dispendio feceram. Deinde corrupta pace de Romana civitate milites ablati sunt …; et ut Perusia teneretur, Roma relicta est. Post hoc plaga gravior fuit adventus Agilulfi, ita ut oculis meis cernerem Romanos more canum in collis funibus ligatos, qui ad Franciam ducebantur venales. Et quia nos, qui intra civitatem fuimus, … manus eius evasimus, quaesitum est, unde culpabiles esse videremur, cur frumenta defuerint, quae in hac urbe diu multa servari nullatenus possunt". Denique se "plus de venientis Iesu misericordia", quam de imperatoris iustitia praesumere profitetur.
Keywords: Kaiser Region: Byzanz
Comment: Hanc epistolam iul. ex. vel aug. in. scriptam esse contendit Weise Italien 193 adn. 98. De tempore cf. et CCSL.
Bibliography
Edition (Jaffé): Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 1, 317 n. V 36; CCSL 140, 304 n. V 36).