Papal logo
Pontificate
Gregorius I
Issuer: Gregorius I
Type of issuer: papa
Addressee Theodorus curator
Date: 598 oct.
Initium: Licet multa de
Scriptum/Datum line: m. oct., ind. II
Editor: Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 2668
Jaffé² no.: JE  1568 
Jaffé¹ no.: 1255
Regest: Theodoro curatori Ravennae studio eius per Probum abbatem cognito de opera componendae paci tributa gratias agit. Queritur: " Ariulfum de servanda pace non, ut rex ipsius iuravit, sed sub conditione, si sibi in quoquam excessum non fuerit, aut si nullus contra Arogis ambulaverit, sacramenta praestasse. … Warnifrida vero, ad cuius consilium idem Ariulfus cuncta agat, omnino iurare despexit". Regis nuntios, ut ipse pacto subscriberet, postulasse; "sed" inquit "recordantes eorum, quae Agilulfus Basilio viro clarissimo per nos in b. Petri dixisse fertur iniuria, quamvis hoc penitus isdem Agilulfus negaverit, a subscriptione tamen abstinere praevidimus, ne nos, qui inter eum … et exarchum petitores sumus et medii, si quid forte clam sublatum fuerit, falli in aliquid videamur et nostra ei promissio in dubium veniat". Agat igitur, sicut ab exarcho iam poposcerit, "quatenus, antequam homines ipsi ab Arogis revertantur, rex eis sub festinatione scripta transmittat, … in quibus eis praecipiat, ut nos subscribere non petant". Ascribit de (Mauricii) augusti causa ipsumque Theodorum adverso casu afflictum consolatur. De aliis in subsequenti responsalem suum, qui gratias dicat, dirigere promittit.
Keywords: Langobarden König Bündnis Region: Italia
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
Pontificia vol.: Ital. Pont. V   5 n. 13
Bibliography
Regest: Ital. Pont. V 5 n. 13.
Edition (Jaffé): Gregor. I Reg. ( MGH Epp. 2, 70 n. IX 44; CCSL 140A, 602 n. IX 44).