|
|
| |
| Issuer: |
Gregorius I
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Cyridanus |
| Date: |
599 febr.–apr. |
| Initium: |
Gloriae vestrae dudum |
| Scriptum/Datum line: |
m. febr.–apr., ind. II |
| Editor: |
Markus Schütz et al.; digitale Fassung: Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
2743 |
| Jaffé² no.: |
JE
1641
|
| Jaffé¹ no.: |
1467 |
| Regest: |
Cyridano 'sitonici' curatori scribit binas sibi ab eo litteras esse redditas, quarum alteris de "serenissimorum principum iussione" significaverit, "ut omnis tritici quantitas, quae in horreis"
Romanae ecclesiae suscepta fuerat, sibi (
Cyridano) tradi per omnia deberet, et, ut hoc ipsum pararetur "in specie", alteris, quae per latorem praesentium
Eutychium, virum magnificum, qui se illustrem praefectum esse memorat, transmiserit, "ut quae summa eiusdem sitonici ab horreariis ecclesiae sit suscepta, prodi inter acta publica" deberet. Monet, ut, cum frumenta, quamvis difficile sit, quia nec servari nec eo tempore emi poterant, cum magno dispendio "in specie" praeparata sint et quantitas per defensores ecclesiae prodita, reliqua ipse suscipiat, "nam" inquit, "quicquid post hoc in praedicta sitonici specie damni contigerit, amplius iam ad ecclesiae dispendium sciatis nullo modo pertinere". |
|
|
Bibliography
|
|