Papal logo
Pontificate
Gregorius II
Issuer: Gregorius II
Type of issuer: papa
Addressee Leo III imperator
Date: (post 729)
Initium: Τὰ γράμματα τῆς; Accepimus vestri a
Editor: Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
Jaffé³ no.: 3740
Jaffé² no.: JE  2182 
Jaffé¹ no.: 1674
Regest: Leoni III imperatori ( Constantinopolitano) significat, ex litteris eius se cum dolore cognovisse ad virtutem eum non esse revocatum. Ad id, quod scripserat: "Imperator sum et sacerdos", multa respondet, in quibus haec quoque: "Quemadmodum pontifex introspiciendi in palatium potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi, sic neque imperator in ecclesias introspiciendi et electiones in clero peragendi, neque consecrandi vel symbola sanctorum sacramentorum administrandi, sed neque participandi absque opera sacerdotis; imperatores, qui pie vixerunt, ecclesiarum pontificibus oboedire minime recusarunt, tu vero, cum manu propria subscripseris et confessus fueris: "eum, qui terminos patrum tollit, execrabilem esse", in hoc proprio iudicio condemnatus es; persequeris nos ac tyrannice vexas militari carnalique manu". Incusat eum, quod remotis sanctorum imaginibus "populos in otiosis sermonibus, nugis, citharis, crepitaculis, tibiis et tricis occupaverit, et pro gratiarum actione ac celebratione ad fabulas illos traduxerit". Quod in sex conciliis universalibus de sanctorum imaginibus non fuerit sermo, "ne de pane quidem" inquit "et aqua dictum est quidquam, sitne comedendum, an non comedendum, bibendum an non bibendum". Addit: "Nos viam ingredimur in extremas Occidentis regiones versus illos, qui sanctum baptisma efflagitant. Cum enim illuc episcopos misissem et sanctae ecclesiae nostrae clericos, nondum adducti sunt, ut capita sua inclinarent et baptizarentur, eorum principes, quod exoptent, ut eorum sim susceptor ("ἐμὲ ἐπιζητοῦντες γενέσθαι αὐτῶν ἀνάδοχον"). Hac de causa nos ad viam, Dei benignitate, accingimus, ne forte damnationis et incuriae nostrae rationem reddamus"
Keywords: Bilderstreit Liturgie Taufe Kaiser Konflikt griechisch Region: Byzanz
Comment: Michels Echtheit spurium esse censet contra Caspar Papst Gregor II. 29–31. Dubia collocat Gouillard Aux origines de l' iconoclasme 299–305. Cf. Haendler Kirchenpolitische Rückwirkungen 130sq. et Miller Pope Paul I 23–27 et Faggiotto Sulla discussa autenticità et Conte Regesto 46–80. Fidem probat Grotz in Beobachtungen et Weitere Beobachtungen. Cf. etiam regestum praecedens.
Bibliography
Edition (Jaffé): Migne PL 89, 521; Tăutu Acta I 581 n. 307; Gouillard Aux origines de l'iconoclasme 299.