|
|
| |
| Issuer: |
Iohannes IV
|
| Type of issuer: |
papa |
| Addressee |
Constantinus III imperator |
| Date: |
(641 ian. 11–apr. 23) |
| Initium: |
Dominus qui dixit |
| Editor: |
Waldemar Könighaus, Thorsten Schlauwitz et al.; digitale Fassung: Linus Schreiber, Thorsten Schlauwitz |
|
Reg. Pont. Rom. (Jaffé)
| |
| Jaffé³ no.: |
3301 |
| Jaffé² no.: |
JE
2042
|
| Jaffé¹ no.: |
1583 |
| Regest: |
Constantino III imperatori (
Constantinopolitano),
Heraclii filio, significat vehementer commotum esse
Occidentem litteris
Pyrrhi patriarchae
Constantinopolitani circummissis, in quibus is novam haeresim auctoritate
Honorii I firmare conetur. Affirmat haec: "Decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates; quod quidam ad proprium sensum convertentes divinitatis eius et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt. Denique orthodoxi patres … sicut utrasque naturas, ita et voluntates ac operationes Christi docere concordi praedicatione monstrantur". Petit, ut tollatur charta "locis publicis suspensa, in qua sacerdotes subscribere coacti sint contra tomum b. memoriae
papae Leonis et
Chalcedonensem synodum". |
| Keywords: |
Haeresie
Glaube
Kaiser
Konzil von Chalcedon
Region: Byzanz
|
| Comment: |
Epistolam
Iohannes abbas scripsit. Haec epistola ad
Davidum et
Heraclium,
Heraclii filios, directa est, vide Libellum synodicum n. 137 (
Duffy 114).
Conte Chiesa loc. cit. ad 641 febr. 11–mai. 24 attribuit, quod tempus regimen
Constantini III secundum
Treadgold Note 433 sequitur. Apud
Mai versionem latinam, apud
Schacht versionem germanicam ex versione syriaca (nondum edita) haustas (Cod. Vat. Syr. 130) invenitur (facsimile apud
Schacht 258). Epistola primo latine conscripta, deinde in graecam linguam translata denique in latinam retranslata est. De
archidiacono Barsica, latore epistolae, cf.
Caspar Geschichte II 542 adn. 5. Olim ad a. 641, de tempore cf.
Conte Chiesa loc. cit. et
J³ 3307. Cf. etiam
J³ *3298. |
|
|
Bibliography
|
|