| Pontificate |
| Gregorius VII |
|
| |
| Issuer: |
M(anasses) Remorum archiepiscopus |
| Type of issuer: |
ad papam |
| Addressee |
Gregorius VII papa |
| Place of issuing: |
(
Remi) |
| Date: |
(Post 1077 sept. 17) |
| Editor: |
Gall. Pont III,3: Beate Schilling; digitale Fassung: Valérie Lüthi, Johannes Luther |
|
Reg. Pont. Rom. (Pontificia)
| |
| Receiving institution: |
Die, Hugonis Diensis legatio Die, Hugonis Diensis legatio (Gall. Pont. III,3 155 n. 39bis); Reims, archiepisc. |
| Pontificia vol.: |
Gall. Pont. III,3
155 n. 39bis
|
| Regest-P: |
M(anasses)
Remorum archiepiscopus
G(regorio)
sanctae et apostolicae sedis Romanae pontifici: conquerens quomodo
Hugo
Diensis episcopus et «consiliarius eius ac magister»
Lingonensis (Langres) episcopus eum tractaverint, denigrat praesertim
Lingonensem qui sibi assumpserit inimicos ejus,
«Eliminandum»
Laudunensem (Laon) scilicet, qui eum in odio habet propter episcopium «quod in praesentia vestrae dignitatis amisit et (
Manasse) per intercessionem vestrae paternitatis obtinuit»,
Ebalum de
Roceio (
Ebles de
Roucy) et
Manassem
Remensis ecclesiae praepositum. Refert hos omnes adversum eum conspirantes
Augustodunum (Autun) profectos esse, inde in concilio
Lingonensem quaesivisse cur ipse vocatus concilio non interfuerit, et missos ejus,
W.
Remensem archidiaconum et alios ejusdem ecclesiae optimos clericos de eo respondisse ejusque absentiam excusavisse. Inserit istae excusationis textum ubi agitur de inimicorum ejus insidiis in via timendis; de transitu papae ultra Alpes quem ei per epistolam (
J. L. –) annuntiaverit ut ei aut obvius in
Teutonicis partibus veniret aut
ipse papa versus eum transiret sive legatos, sicut
Manassae mandaverat, dirigeret; de litteris
Leonis papae (Léon Ier)
Tessalonicensi (Thessalonique) episcopo vices suas habenti datis (
J. K. 411; J. S. 918), ubi dicitur ut in evocandis coepiscopis, etiam si causa maior extiterit, duo episcopi de singulis provinciis missi sufficiant. Commemorat se non pro culpa vel aliquo crimine vocatum fuisse, sed solummodo ut interesset, missos suos, si quisquam eum gravari voluerit, ex sua parte papam appellavisse. De cetero conqueritur quod
Hugo
Diensis
Catalaunensem (Châlons-en-Champagne) episcopum pro invitatione suspenderit et excommunicaverit contra eundem decretum
Leonis papae (
J. K. 411; J. S. 918) ut in talibus judiciis apostolica censura sit expectanda et vices apostolicas ita essent creditas «ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatem». Precatur ut, sequentes exempla praedecessorum suorum
Leonis,
Nicolai (Nicolas Ier;
J. E. 2819, 2816) et
Hilarii (Hilaire;
J. K. 562; J. S. 1141) qui, ea quae legati egerunt, non laudaverint, excommunicationis sententiam in eum latam non confirmet, sed litteris apostolicis remandet. Conqueritur etiam de
Cameracensi (Cambrai) episcopo quem ipse anathematis in
Teutonicorum regem illati causa abjecit, a
Diensi episcopo, se ignorante, in concilio sacrato.
|
| Comment: |
Sur cettte lettre, voir
Lühe, Hugo, p. 48–49;
Williams, Archbishop Manasses, p. 812–813;
Demouy, Cathédrale, p. 382–383;
Cowdrey, Gregory VII, p. 379- 380;
L. Falkenstein, Zu verlorenen päpstlichen Privilegien und Schreiben. Palliumverleihungen an die Erzbischöfe von Reims (8.–12. Jahrhundert), dans L. Kéry (dir.), Eloquentia copiosus. Festschrift für Max Kerner, Aachen, 2006, p. 201–203.
|
|
|
Bibliography
|
|